라틴어 문장 검색

Turci, audita et intellecta populi angustia famisque [0468D] miseria, et Boemundi recenti contritione quammaxima et exercitus vagatione assidua, per vicinas horas exsiliunt a porta ex ea parte urbis quae inobsessa prominebat in montanis, grandi differente intervallo a porta, quam Boemundus observabat, per declivia rupium descendentes, et fideles Christi circumquaque diffusos insequentes, et atroci caede consumentes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 104:10)
Sarracenorum autem cohortibus sic atroci caede perterritis, et aliis ad mare fugam meditantibus, aliis ad pomaria, plurimis vero portam Ascalonis intrare quaerentibus, universi victores Christianorum diffusi sunt per tentoria gentilium, alii rapientes pretiosam purpuram, alii vestes et vasa [0561B] argentea plurimamque massam utriusque metalli pretiosioris, alii camelos, mulos, equos, dromedarios cum asinis fortissimis;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 94:7)
Sub idem tempus levi initio atrox caedes orta inter colonos Nucerinos Pompeianosque gladiatorio spectaculo quod Livineius Regulus, quem motum senatu rettuli, edebat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 17장1)
et facinus atrox caedis ut thalamos vocent?
(세네카, Troades 302:1)
et eorum quos pavor pertulerat in silvas atrox caedes post sedatum proelium fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 151:1)
aliquamdiu iam pugnatum erat, atrox caedes circa signa Samnitium, fuga ab parte erat:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 368:1)
ibi magna utrimque caede atrox proelium fuit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 5:2)
ibi sicut pugna inpeditior in angustiis, ita caedes atrocior fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 193:1)
inter Livium Hasdrubalemque ingens contractum certamen erat, atroxque caedes utrimque edebatur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 707:1)
atrox ibi caedes, et Tungrarum co- hortium praefecti sustentata diu acie telis obruuntur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 15장4)
ibi per stragem iacentium elephantorum atrox edita caedes.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 76:2)
splendet Tartareo furialis mensa paratu caede madens, atrox gladio, suspecta veneno.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:114)
A a sra, ratores, turos adversarios arbitrarer tantam caedem et tam atrocem ad familiam suam pertinere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, PRO M. TVLLIO ORATIO, 1장 1:1)
ipse manu laqueos per lubrica fila reflexos in nodum revocat, facilique ligamine tortas innectit pedicas nervosque in vincula tendit, ars olli captare feras, animalia bruta inretire plagis, retinacula denique caecis indeprensa locis erranti opponere praedae, hic ille est venator atrox, qui caede frequenti incautas animas non cessat plectere, Nebroth, qui mundum curvis anfractibus et silvosis horrentem scopulis versuto circuit astu, fraude alios tectisque dolis innectere adortus, porro giganteis alios luctando lacertis frangere, funereos late exercere triumphos, inproba mors, quid non mortalia pectora cogis?
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 145)
Multae et atroces inter se militum caedes, post seditionem Ticini coeptam manente legionum auxiliorumque discordia;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 88장1)

SEARCH

MENU NAVIGATION