라틴어 문장 검색

tu magnum superas fulmen caeloque relicto fluctibus in mediis cogis mugire Tonantem.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De Magnete29)
Quod super est, ae[s at]que aurum ferrumque repertumst et simul argenti pondus plumbique potestas, ignis ubi ingentis silvas ardore cremarat montibus in magnis, seu caelo fulmine misso, sive quod inter se bellum silvestre gerentes hostibus intulerant ignem formidinis ergo, sive quod inducti terrae bonitate volebant pandere agros pinguis et pascua reddere rura, sive feras interficere et ditescere praeda;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 42:1)
76 P.L.M. Primus in orbe deos fecit timor, ardua caelo fulmina cum caderent discussaque moenia flammis atque ictus flagraret Athos;
(페트로니우스, 사티리콘, POEMS 3:1)
nulla propter me sacro micuere caelo fulmina - hic aliquid dies optare iussit, primus audierit preces idemque summus:
(세네카, Hercules Oetaeus 19:8)
"fulmina de caeli iaculatus Iuppiter arce vertit in auctores pondera vasta suos."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권22)
cernes illic molimine vasto ex aere et solido rerum tabularia ferro, quae neque concussum caeli neque fulminis iram nec metuunt ullas tuta atque aeterna ruinas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 73:4)
Miraberis conlecta nubila et cadentis aquas et obliqua fulmina et caeli fragorem.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 102:3)
vidistis toto sonitus percurrere caelo, fulminaque aetheria desiluisse domo:
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 1629)
lapides pluere et fulmina iaci de caelo et insuetos fetus animalia edere vos portenta esse putatis:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 417:1)
aspice deinde manum, fulmina nulla tenet, fulmina post ausos caelum adfectare Gigantes sumpta Iovi;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권280)
praeter multiplicis rerum humanarum casus caelo terraque prodigia et fulminum monitus et futurorum praesagia, laeta tristia, ambigua manifesta;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 3장5)
sortisque deorum Ignarum mortale genus, per fulmina tantum Sciret adhuc coelo solum regnare Tonantem.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 4:9)
ceciderunt plura sereno fulgura omen est in eo, quia et caelo sereno missa sunt fulmina et plura sunt missa.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 4871)
demissa nox caelo est et tantum fulminibus dies redditur;
(세네카, Excerpta Controversiae, book 8, Pauper naufragus divitis socer.34)
flammis vestros obruet ignes quis extinxit fulmina saepe captumque Iovem caelo traxit.
(세네카, 옥타비아 12:14)

SEARCH

MENU NAVIGATION