라틴어 문장 검색

Cumque ascendissent portantes arcam foederis Domini et siccam humum calcare coepissent, reversae sunt aquae in alveum suum et fluebant sicut ante super omnes ripas suas.
주님의 계약 궤를 멘 사제들이 요르단 강 한복판에서 올라올 때, 그 사제들의 발바닥이 마른땅에 닿자마자, 요르단 강 물이 제자리로 돌아가서 전처럼 강 언덕에 넘쳤다. (불가타 성경, 여호수아기, 4장18)
Nisusque est Saul configere lancea David in pariete; et declinavit David a facie Saul, lancea autem, casso vulnere, perlata est in parietem. Et David fugit et salvatus est nocte illa.
사울이 창으로 다윗을 벽에 박으려고 하였으나, 다윗이 사울 앞에서 몸을 피하는 바람에 창이 벽에 꽂혔다. 다윗은 도망쳐 목숨을 건졌다. 그날 밤, (불가타 성경, 사무엘기 상권, 19장10)
Iesbibenob, qui fuit de genere Rapha ?ferrum hastae trecentos siclos appendebat ?et accinctus erat ense novo, nisus est percutere David;
그때 라파의 후손 이스비 브놉이라는 자가 청동 삼백 세켈이나 되는 창을 들고 허리에 새 칼을 차고는, 다윗을 죽이겠다며 나섰다. (불가타 성경, 사무엘기 하권, 21장16)
sublimis in aere nisus Nisus rex Megarensium, pater Scyllae, de quo plenius in bucolicis diximus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 4041)
Sicut enim piscator astutus suis conatur cibiculis attrahere pisces et ipsos sui hami capere unco, ita vero captus amore suis nititur alium attrahere blandimentis, totisque nisibus instat duo diversa quodam incorporali vinculo corda unire, vel unita semper coniuncta servare.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 3장: 사랑이란 말의 의미 1:3)
Cor namque meum acutis meam cogit calcaribus voluntatem extra suae naturae semitam divertendo vagari, et maiora petere quam sim narrare sufficiens.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, B. 중류층 남자가 귀족여성과 나누는 이야기 1:7)
Heu tibi, miser Brito, qui non es veritus ad feminae cuiuscunque suasum tuae mortis appetere locaí, et cogens contra Britonem calcaribus equum ipsum acuto coepit impetere gladio et crudeli verberatione concutere;
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 8장: 사랑의 규칙들 8:7)
í Et clipeo competenti Britoni praeparato, armati ambo constituti sunt intra palatii munimina, et compulsis calcaribus equis sibi invicem vehementer occurrunt et confractis clipeis lanceisque disruptis sibi gladiis repugnando resistunt ac ferri vestimenta conscindunt.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 8장: 사랑의 규칙들 21:21)
Ad hanc vocem versus in insaniam rex, lancea nisus est confodere Ionatham cum pariete, addens que convicia minis:
(DE AMICITIA, CAPUT XXIV. De cultu amicitiae. 2:21)
Alter in Eurialo comparet Nisus et alter Eurialus uiget in Niso;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 14:8)
Anticipat monitum calcaris, sponte meatum Aggreditur facilique tamen frenatur habena.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 6:5)
Vlterius producit iter Prudencia, gressum Informans gressu comitis, tandemque labore Magno, multiplici nisu, cognamine multo Ascendit loca leticie, loca plena fauoris, Celesti loca grata Deo, loca grata Tonanti.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 20:1)
Pax ocreas donat, Probitas calcaria confert, Loricam Pietas, galeam Prudencia, telum Vera Fides, ensem Racio, Constancia scutum;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 22:4)
Indulget freno iuuenis, calcaribus urget Cornipedem, nec segnis, hebes, pinguedine lassus, Lentescit sonipes, sed eodem Martis amore Militat, hostiles frangens cum milite turmas.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 2:9)
Sed monitu calcaris equs succensus in illam Irruit et terre miseram deponit, at illa Exurgens uires pariter cum mente resumit.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 8:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION