라틴어 문장 검색

Qui consumptis aliquot annis, domum eius in Transtiberino tractu pulcherrimam incenderunt, ea re perciti, quod vilis quidam plebeius finxerat, dixisse sine indice ullo vel teste, libenter se vino proprio calcarias exstincturum, quam id venditurum pretiis quibus sperabant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 3장 4:1)
et ne qua forte nasceretur veniendi cunctatio, tradit annulum marito subtractum, qui monstratus fidem verbis adstipularetur.
(아풀레이우스, 변신, 10권 24:3)
Ipsam vero videndi naturam non insubide introspexit Epicurus, cuius in hoc non est, ut aestimo, inprobanda sententia, astipulante praecipue Democrito, quia sicut in ceteris ita et in hoc paria sensierunt.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XIV. 3:1)
Cum igitur et ratio corporeae fabricae et testium nobilis auctoritas astipuletur Platoni, nonne quisquis contra sentit insanit?
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XV. 24:1)
astipulantur assertis materni quondam puerperii tempora, quae proficiente conceptu concordantibus civium votis numerabantur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 3권, Sidonius Ecdicio suo Salutem. 1:3)
adstipulatur huic de te sententiae bonorum vel sic electus gener vel educta sic filia;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 3권, Sidonius Simplicio suo salutem 2:1)
adstipulatur iudicio meo volumen illud, quod tute super statu animae rerum verborumque scientia divitissimus propalavisti.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Claudiano suo salutem 2:1)
artifex igitur his animi litterarumque dotibus praeditus mulierem pulchram sed illam deuteronomio astipulante nubentem, domine papa, tibi iugasti;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius domino papae Fausto salutem. 12:1)
Sed illa post non multum tempus facti monasterii secessit ad ciuitatem Calcariam, quae a gente Anglorum Kaelcacaestir appellatur, ibique sibi mansionem instituit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXI [XXIII]. 1:3)
suo quemque iudicio et homines odisse aut diligere et res probare aut improbare debere, non pendere ex alterius vultu ac nutu nec alieni momentis animi circumagi, adstipularique irato consuli tribunum plebei;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 46:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION