라틴어 문장 검색

Indulget freno iuuenis, calcaribus urget Cornipedem, nec segnis, hebes, pinguedine lassus, Lentescit sonipes, sed eodem Martis amore Militat, hostiles frangens cum milite turmas.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 2:9)
Qui consumptis aliquot annis, domum eius in Transtiberino tractu pulcherrimam incenderunt, ea re perciti, quod vilis quidam plebeius finxerat, dixisse sine indice ullo vel teste, libenter se vino proprio calcarias exstincturum, quam id venditurum pretiis quibus sperabant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 3장 4:1)
cornipedem Maurus nequiquam hortatur anhelum;
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Primus 1:186)
Nec profuit ulli Cornipedis rupisse moras:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 7:27)
femina cornipedi semper adhinnit equo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:187)
veste deus lusus fallentes lumina vestes non amat et nudos ad sua sacra vocat, adde peregrinis causas, mea Musa, Latinas, inque suo noster pulvere currat equus, cornipedi Fauno caesa de more capella venit ad exiguas turba vocata dapes, dumque sacerdotes veribus transuta salignis exta parant, medias sole tenente vias, Romulus et frater pastoralisque iuventus solibus et campo corpora nuda dabant;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권227)
talia vociferans rapidum calcaribus urget cornipedem laxisque volat temeraria frenis, hostem humilem cupiens inpulsu umbonis equini sternere deiectamque supercalcare ruinam, sed cadit in foveam praeceps, quam callida forte Fraus interciso subfoderat aequore furtim, Fraus detestandis vitiorum e pestibus una, fallendi versuta opifex, quae praescia belli planitiem scrobibus vitiaverat insidiosis hostili de parte latens, ut fossa ruentes exciperet cuneos atque agmina mersa voraret;
(프루덴티우스, Psychomachia, section 166)
ipsique - putes sensisse - repugnant cornipedes nulloque truces hortamine parent, nec celerare gradum nec tollere lumina terra, fortius incursant Tyrii, sed vesper opacus lunares iam ducit equos;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권82)
totis iamque exsul habenis indulget, caecusque avidos inlidit in aegrum cornipedem cursus, miscentur frena manusque telaque, et ad terram turbatis gressibus ambo praecipiant, ut nocte rates, quas nubilus auster implicuit, frangunt tonsas mutantque rudentes, luctataeque diu tenebris hiemique sibique, sicut erant, imo pariter sedere profundo:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권279)
Sed illa post non multum tempus facti monasterii secessit ad ciuitatem Calcariam, quae a gente Anglorum Kaelcacaestir appellatur, ibique sibi mansionem instituit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXI [XXIII]. 1:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION