라틴어 문장 검색

omnia secum quae habebat, nihil eorum emerat, sed suis sibi manibus confecerat, et indumenta, quibus indutus, et calciamenta, quibus erat inductus, et gestamina, quibus erat conspicatus.
(아풀레이우스, 플로리다 9:20)
Vestimenta vero et calciamenta quando fuerint indigentibus necessaria, dare non differant, sub quarum custodia sunt, quae poscuntur.
(아우구스티누스, 편지들, 49. (A. D. 423 Epist. CCXI) 13:15)
Quid igitur calciamentum, quid paludamentum, quid pavimentum, quid vestimentum, quid alia mille per huiuscemodi formam producta, etiamne ista omnia composita dicemus?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus, XII 4:1)
qualia sunt later, aut argilla figularis, aut vitrum, aut esmalta, aut porcellana, et similia;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 315:7)
Aquam propter obsidionem hauri tibi, firma munitiones tuas; intra in lutum et calca argillam, tene typum laterum.
(불가타 성경, 나훔서, 3장14)
Septimo oppugnationis die maximo coorto vento ferventes fusili ex argilla glandes fundis et fervefacta iacula in casas, quae more Gallico stramentis erant tectae, iacere coeperunt.
(카이사르, 갈리아 전기, 5권, 43장1)
Calciamentis quoque humilioribus pro tempore utendum, ne vinctura talum ipsum laedat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 22장9)
Itaque neque sine ueste neque sine calciamentis prodire oportet, praecipueque diebus frigidioribus, neque sub diuo nocte dormire, aut certe bene operiri.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 3장 37:2)
Calciamentis quoque humilioribus primo tempore utendum, ne uinctura talum ipsum laedat.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 22장 2:3)
nam per se ipsa creta, qua utuntur figuli, quamque nonnulli argillam vocant, inimicissima est;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 11장 9:2)
togis neque restrictis neque fusis, clauo nec lato nec angusto, calciamentis altiusculis, ut procerior quam erat uideretur.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 73장 1:4)
"Quando misi vos sine sacculo et pera et calciamentis, nunquid aliquid defuit vobis?
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 9:16)
argilla quiduis imitaberis uda;
(호라티우스의 두번째 편지, 23)
In huius sensus congruit voluntatem etiam illud, quod animalia, quae a Noe bina in arcam inducuntur, immunda sunt - inpar numerus est mundus - quod Moyses et Iesus Nave nudis in sanctam terram pedibus iubentur incedere, et discipuli sine calciamentorum onere et vinculis pellium ad praedicationem evangelii destinantur;
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 13:36)
"testa alta paretur, quae tenui muro spatiosum colligat orbem, debetur magnus patinae subitusque Prometheus, argillam atque rotam citius properate;"
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura IV61)

SEARCH

MENU NAVIGATION