라틴어 문장 검색

Ego itaque ad solitudinem quandam in Trecensi pago mihi antea cognitam me contuli ibique, a quibusdam terra mihi donata, assensu episcopi terre oratorium quoddam in nomine sancte Trinitatis ex callis et culmo primum construxi;
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE PERSECUTIONE ABBATIS SUI ET FRATRUM IN EUM 5:1)
Urebatur autem bellandi gemino desiderio, primo quod impatiens otii, lituos somniabat et proelia, dein quod in aetatis flore primaevo, obiectus efferatarum gentium armis, recalentibus etiam tum regum precibus et regalium, qui vinci magis posse quam supplices manus tendere credebantur, ornamentis illustrium gloriarum inserere Parthici cognomentum ardebat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 12장 2:1)
nam et disciplinarum magistri quodam modo spirant, et nudatur ibi geometrico radio quicquid reconditum latet, nondumque apud eos penitus exaruit musica, nec harmonia conticuit, et recalet apud quosdam adhuc (licet raros ), consideratio mundani motus et siderum, doctique sunt alii numeros;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 16장 17:2)
Primo quod recalebant in auribus eius parentis effata, quid augurales alites vel cantus monerent oscinum adprime callentis, ad usque sublimia regimenta venturum, sed periturum ferro poenali:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 1장 7:1)
paeniteat te certe ibi natum, ubi huius linguae cunabula recalent.
(아우구스티누스, 편지들, 6. (A. D. 390 Epist. XVII) 2:9)
Articulorum vero vitia, ut podagrae cheiragraeque, si iuvenes temptarunt neque callum induxerunt, solvi possunt;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 8장29)
Articulis vero qui sic dolent, ut super eos ex callo quaedam tubercula innata sint, numquam liberantur:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 8장99)
Sed ut haec maximi effectus sunt, sic, cui ista non adsunt, facile tamen est callum quibuslibet adurentibus medicamentis erodere:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장278)
Scilla quoque cocta et mixta cum calce callum exest.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장280)
sed subiecto iam vetustiore pure callum circumdari.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 2장11)
Adicitur celeritati sicut tormento quoque, si et linum et id, quod ex penicillo est, aliquo medicamento inlinitur ex iis, quibus callum exedi posui (V.28.12I). Potest tamen fieri, ut ad scalpelli adcurationem etiam illo loco veniendum sit, si intus fistula fert, si multiplex est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 4장42)
Ergo si qua scissa in eo vetustate induruerunt iamque callum habent, commodissimum est ducere alvum;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 30장2)
Hac ratione saepe rimae callo quod inplentur estque ea ossis velut cicatrix;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 4장48)
et latius fracta ossa, si qua inter se non cohaerebant, eodem callo glutinantur estque id aliquanto melius velamentum cerebro quam caro, quae exciso osse increscit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 4장49)
deinde tum, cum iam increscere callum oportet, liberalius alimentum;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 10장95)

SEARCH

MENU NAVIGATION