라틴어 문장 검색

per omnēs viās in mūrīs casārum nūntiī candidātōrum pictī erant, sīcut:
모든 길마다 집들의 벽에 후보들의 정보가 그러져 있었다. 아래와 같이: (옥스포드 라틴 코스 2권, Comitia3)
Ganymēdēs, senex querulus et miser, ‘candidātīs crēdere nōn possumus’ inquit;
불평 많고 불쌍한 늙은이 가니메데스는 말했다: '우리는 후보들을 믿을수가 없다' (옥스포드 라틴 코스 2권, Comitia17)
‘omnēs candidātī putidī sunt, sīcut Chrysanthus, homō pessimus.
'모든 후보들은 다 썩었다, 가장 못된 사람 크리산투스처럼. (옥스포드 라틴 코스 2권, Comitia22)
tandem candidātus quīdam, vir gravis et spectātus, ōrātiōnem ad cīvēs habuit tumultumque sēdāvit.
마침내 엄숙하고 사려깊은 남성인 어떤 후보자가 시민들을 향해 연설을 했고, 소동을 잠재웠다. (옥스포드 라틴 코스 2권, Comitia42)
Perrexere (ut statutum est) candidati:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 15장 9:1)
Populum autem magno cum supercilio edocuit subsidia in hoc praesenti casu iure concedi non potuisse, hoc est, propter bella Scotiae (quia lex aliud excogitaverat remedium, nimirum servitium scutagii, pro huiusmodi expeditionibus), multo minus cum rebus satis pacatis bellum tantum praetextebatur ad expilandum populum.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEPTIMUM 28:12)
nam multum interest, utrumne de furto aut formula et interdicto dicendum habeas, an de ambitu comitiorum, expilatis sociis et civibus trucidatis.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 37장 4:2)
in Gallia fana templaque deum donis referta expilauit, urbes diruit saepius ob praedam quam ob delictum;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 54장 2:1)
Forte Puteolanum sinum praeteruehenti uectores nautaeque de naui Alexandrina, quae tantum quod appulerat, candidati coronatique et tura libantes fausta omina et eximias laudes congesserant:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 98장 2:1)
post crepusculum statim adrepto pilleo uel galero popinas inibat circumque uicos uagabatur ludibundus nec sine pernicie tamen, siquidem redeuntis a cena uerberare ac repugnantes uulnerare cloacisque demergere assuerat, tabernas etiam effringere et expilare;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 26장 1:2)
Dionysius, de quo ante dixi, cum fanum Proserpinae Locris expilavisset, navigabat Syracusas;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 84:2)
si pater fana expilet, cuniculos agat ad aerarium, indicetne id magistratibus filius?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 115:7)
Quae quoniam iam aliunde non possumus, sumenda sunt nobis ab eis ipsis, a quibus expilati sumus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 123:1)
numquam ego vidi tam paris candidatos.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS AD ATTICVM, letter 16 12:2)
ante lucem inambulabam domi ut olim candidatus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS AD ATTICVM, letter 2 10:14)

SEARCH

MENU NAVIGATION