라틴어 문장 검색

Nobiles ad venandum canes in ea regione sunt:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 1장 36:1)
quippe videbis equos fortis, cum membra iacebunt, in somnis sudare tamen spirareque semper et quasi de palma summas contendere viris aut quasi carceribus patefactis [edere voces> venantumque canes in molli saepe quiete iactant crura tamen subito vocisque repente mittunt et crebro redducunt naribus auras.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 32:7)
Saepe etiam cursu timidos agitabis onagros et canibus leporem, canibus venabere dammas, saepe volutabris pulsos silvestribus apros latratu turbabis agens montisque per altos ingentem clamore premes ad retia cervum.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 17:3)
Quod plerique omnes faciunt adolescentuli, Ut animum ad aliquod studium adiungant, aut equos Alere aut canes ad venandum, aut ad philosophos:
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 안드리아, act 1, scene 148)
Dum sic se iactat, socium dum sic male tractat, Forte canes idem, uenando per hec loca pridem, Sic altercantes dirimunt, super hos inhiantes.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXVIII. De uulpe et gatto 29:14)
Scite enim Chrysippus, ut clipei causa involucrum vaginam autem gladii, sic praeter mundum cetera omnia aliorum causa esse generata, ut eas fruges atque fructus quos terra gignit animantium causa, animantes autem hominum, ut ecum vehendi causa arandi bovem venandi et custodiendi canem;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 37:2)
Hunc procul errantem rabidae venantis Iuli commovere canes, fluvio cum forte secundo deflueret ripaque aestus viridante levaret.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 21:7)
et erat venandi studio insignis, canesque et alius apparatus sequebatur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 115:2)
delia nostris Deliam alii amicam priorem volunt, alii Dianam, quae est a Delo et est canibus nota, per quos venamur, quasi dea venationis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA TERTIA., commline 671)
ex hoste penates optima locutio est, plusque significat de pluralitate ad singularitatem transire, ut 'venor multis canibus' et 'multa cane'. ut Horatius aut trudit acres hinc et hinc multa cane apros in obstantes plagas.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 37812)
etenim si loca, si fana, si urbes, si gymnasia, si campum, si canes, si equos, si ludicra exercendi aut venandi consuetudine adamare solemus, quanto id in hominum consuetudine facilius fieri poterit et iustius?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 89:4)
Ibi dum ramosa mirans laudat cornua Crurumque nimiam tenuitatem vituperat, Venantum subito vocibus conterritus Per campum fugere coepit et cursu levi Canes elusit.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Primus, Cervus ad fontem.3)
parthenios canibus c. s. Parthenius mons est Arcadiae, dictus a virginibus, quae illic venari consueverant:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA DECIMA., commline 571)
Illic canis marinus, cum latrabili sui nominis aequivocatione, nullis indulgendo latratibus, sui generis lepores maris venabatur in saltibus.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:122)
Canes multos circum se alebat, et una cum familiaribus quibusdam, tunc temporis Alexandriae degentibus, nonnunquam venabatur.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DECIMUM QUINTUM.36)

SEARCH

MENU NAVIGATION