라틴어 문장 검색

Illic lynx, tanta luminis limpiditate vigebat, ut ejus respectu lippire caetera animalia viderentur.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:169)
sin uero more uulgari eum isti proprie magum existimant, qui communione loquendi cum deis immortalibus ad omnia quae uelit incredibili quadam ui cantaminum polleat, oppido miror, cur accusare non timuerint quem posse tantum fatentur.
(아풀레이우스, 변명 24:16)
ueteres quidem medici etiam carmina remedia uulnerum norant, ut omnis uetustatis certissimus auctor Homerus docet, qui facit Vlixi de uulnere sanguinem profluentem sisti cantamine.
(아풀레이우스, 변명 38:5)
est enim miser morbo comitiali ita confectus, ut ter an quater die saepe numero sine ullis cantaminibus corruat omniaque membra conflictationibus debilitet, facie ulcerosus, fronte et occipitio conquassatus, oculis hebes, naribus hiulcus, pedibus caducus.
(아풀레이우스, 변명 41:7)
quae enim relinquitur uis cantaminibus et ueneficiis, si fatum rei cuiusque ueluti uiolentissimus torrens neque retineri potest neque impelli?
(아풀레이우스, 변명 82:6)
hoc quidem multis cantaminibus difficile impetraui.
(아풀레이우스, 변명 100:12)
"Tunc diris cantaminibus somno custodes obruunt:"
(아풀레이우스, 변신, 2권 21:9)
Caucasio crystalla ferunt de vertice lynces, grypes Hyperborei pondera fulva soli.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Epistula ad Serenam2)
transtra ligant hederae, malum circumflua vestit pampinus, antennis inlabitur ebria serpens, perque mero madidos currunt saliuntque rudentes lynces et insolitae mirantur carbasa tigres.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Tertius 2:181)
voces chorus et trieterica reddunt aera sonum, fixaeque fremunt in limine lynces.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Secundus. 276:1)
Non spuma canum, quibus unda timori est, Viscera non lyncis, non dirae nodus hyaenae Defuit, et cervi pasti serpente medulla:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 6:22)
maculosae lyncis epitheta tribus modis ponuntur, aut laudandi aut demonstrandi aut vituperandi.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 3232)
ob quam rem irata Ceres eum convertit in lyncem, feram varii coloris, ut ipse variae mentis extiterat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 3235)
et erit nominativus haec lynx, ut Pan Tros, quae in genetivo una syllaba crescunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 3236)
Graeca enim monosyllaba, quae ad nos transeunt, crescunt in obliquis casibus et in genetivo et dativo tantum singularibus ultimae syllabae accentum dant, ut 'Panos Pani, lyncos lynci'. plurales etiam isti duo ita habent accentum, licet ad nos transire non possint.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SECVNDA., commline 3113)

SEARCH

MENU NAVIGATION