라틴어 문장 검색

Per haec loca hominibus paulatim excultis, viguere studia laudabilium doctrinarum, inchoata per bardos et euhagis et . Et Bardi quidem fortia virorum illustrium facta, heroicis composita versibus, cum dulcibus lyrae modulis cantitarunt, Euhages vero scrutantes sublimia, leges naturae pandere conabantur internas.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 9장 8:1)
"Currum deae prosequentes gannitu constrepenti lasciviunt passeres et ceterae quae dulce cantitant aves melleis modulis suave resonantes adventum deae pronuntiant."
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:40)
in qua fabula fama est tirunculum militem positum ad custodiam aditus, cum eum ornari ac uinciri catenis, sicut argumentum postulabat, uideret, accurrisse ferendae opis gratia.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 21장 3:3)
transeuntem eum Isidorus Cynicus in publico clara uoce corripuerat, quod Naupli mala bene cantitaret, sua bona male disponeret;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 39장 3:1)
nec frustum capreae subducere nec latus Afrae novit avis noster, tirunculus ac rudis omni tempore et exiguae furtis inbutus ofellae.
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura XI43)
"Iam de initiandis tirunculis fabula tam detestanda quam nota est."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 9장 1:13)
"Is infans a tirunculo farris superficie quasi ad innoxios ictus provocato caecis occultisque vulneribus occiditur."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 9장 1:15)
Atque utinam exstarent illa carmina, quae multis saeculis ante suam aetatem in epulis esse cantitata a singulis convivis de clarorum virorum laudibus in Originibus scriptum reliquit Cato!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 19장 2:2)
Quod me quamquam tirunculum sollicitavit ad emendum.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 6 4:1)
Ita me Di ament, ut video ego tuam ineptiam, Facturum credo ut habeas quicum cantites.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 아델포이, act 4, scene 795)
Haec rettuli ut probarem tibi, quam vehementes haberent tirunculi impetus primos ad optima quaeque, si quis exhortaretur illos, si quis incenderet.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 108 22:3)
igitur hic tu, quantum recordor, citos iambos, elegos acutos ac rotundatos hendecasyllabos et cetera carmina musicos flores thymumque redolentia, nunc Narbonensibus cantitanda, nunc Biterrensibus, ambigendum celerius an pulchrius elucubrasti, apud aequaevos gratiam tuam, famam apud posteros ampliaturus.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Consentio suo salutem. 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION