라틴어 문장 검색

At Bellovaci reliquaeque civitates repente ex fuga paucis atque his vulneratis receptis, qui silvarum beneficio casum evitaverant, omnibus adversis, cognita calamitate, interfecto Correo, amisso equitatu et fortissimis peditibus, cum adventare Romanos existimarent, concilio repente cantu tubarum convocato conclamant, legati obsidesque ad Caesarem mittantur.
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 21장2)
id pro cantu tubarum Indis erat, nec strepitu eorum movebantur olim ad notum sonum auribus mitigatis.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 14장 12:2)
aestu secundo eas ferri magnarum navium corpora aequantes, tubae cantu deterritas sequi classem cum magno aequoris strepitu velut demersa navigia subisse aquas.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 1장 14:2)
At ubi discursus reciproci multinodas ambages tubae terminalis cantus explicuit, aulaeo subducto et complicitis siparis scaena disponitur.
(아풀레이우스, 변신, 10권 29:8)
Non decores corporis motus nec varios per tubam ac tibiam cantus, quibus exceptus spiritus aut in exitu aut in transitu formatur in vocem.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 26:3)
nam simulac tubarum est auditus cantus clamorque tenentium muros partemque urbis, omnia teneri custodes rati alii per murum fugere, alii de muro praecipitarique turba paventium.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 362:1)
quis autem ignorat lituos et tubas concitamenta esse, sicut quosdam cantus blandi- menta, quibus mens resolvatur ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 57:2)
haec ait, et varios iubet obmutescere cantus, organa, sambucas, citharas calamosque tubasque.
(프루덴티우스, Apotheosis, section 357)
Cantus nos nonnumquam et citata modulatio instigat Martiusque ille tubarum sonus ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 11:1)
expresso vel qui complens de vellere pelvem inficiensque dehinc non tacto vellere terram firmasti Gedeona, tubis inserte canoris spiritus, et solo venit victoria cantu;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Euchariston ad Faustum Episcopum4)
Cum iam pro meritis tuis pararem, Consenti, columen decusque morum, vestrae laudibus hospitalitatis cantum impendere pauperis cicutae, ultro in carmina tu tubam recludens converso ordine versibus citasti suetum ludere sic magis sodalem.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Consentium1)
" Loquere filiis Israel: Mense septimo, prima die mensis, erit vobis requies, memoriale, clangentibus tubis, conventus sanctus.
“너는 이스라엘 자손들에게 이렇게 일러라. ‘일곱째 달, 그달 초하룻날은 너희에게 안식의 날이다. 나팔을 불어 기념일임을 알리고 거룩한 모임을 열어야 한다. (불가타 성경, 레위기, 23장24)
et clanges bucina mense septimo, decima die mensis expiationis die clangetis tuba in universa terra vestra.
그 일곱째 달 초열흘날 곧 속죄일에 나팔 소리를 크게 울려라. 너희가 사는 온 땅에 나팔 소리를 울려라. (불가타 성경, 레위기, 25장9)
" Fac tibi duas tubas argenteas ductiles, quibus convocare possis congregationem, quando movenda sunt castra.
“너는 은 나팔을 두 개 만들어라. 은을 두드려서 만들어야 한다. 그래서 공동체를 불러 모으거나 진영을 출발시킬 때에 그것을 써라. (불가타 성경, 민수기, 10장2)
Cumque increpueris tubis, congregabitur ad te omnis turba ad ostium tabernaculi conventus.
두 개를 같이 불면, 온 공동체가 만남의 천막 어귀로 너에게 모여 오고, (불가타 성경, 민수기, 10장3)

SEARCH

MENU NAVIGATION