라틴어 문장 검색

columnae altitudinibus perpetuis cum capitulis pedes L, crassitudinibus quinum, habentes post se parastaticas altas pedes XX, latas pedes II S, crassas I S, quae sustinent trabes, in quibus invehuntur porticuum contignationes.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 1장21)
dederunt scilicet eam lignariis et caementariis, ut emerent lapides dolatos et ligna ad commissuras aedificii et ad contignationem domorum, quas destruxerant reges Iudae.
또 목수와 석수에게 주어서, 유다의 임금들이 폐가로 만들어 버린 건물들을 고치는 데에 쓸 깎은 돌과 도리와 들보 재목을 사게 하였다. (불가타 성경, 역대기 하권, 34장11)
In pigris manibus humiliabitur contignatio, et in remissis perstillabit domus.
못된 게으름 때문에 들보가 내려앉고 늘어진 두 손 때문에 집에 물이 샌다. (불가타 성경, 코헬렛, 10장18)
Tunc dixi: Ecce venio, in capitulo libri scriptum est de me, ut faciam, Deus, voluntatem tuam ".
그리하여 제가 아뢰었습니다. ‘보십시오, 하느님! 두루마리에 저에 관하여 기록된 대로 저는 당신의 뜻을 이루러 왔습니다.’” (불가타 성경, 히브리인들에게 보낸 서간, 10장7)
Nihil quippe est quod ita oblectet, et nimia suavitate sui alliciat animos, sicut melodia, nihil ita pronum ad eos componendos vel commovendos vel pacandos, ut juxta illud primi capituli Boetianae musicae scirent philosophi, quod nostrae tota animae corporisque compago musica coaptatione conjuncta sit. Adeo quidem ut iracundiam insaniamque melodia sedari, et gravissimarum infirmitatum dolores curari animadverterent atque efficerent.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 43:10)
Quod qui ignorat, nec experimento didicit, adhuc legat dictum musicae capitulum et inveniet quomodo Pythagoras ebrium adolescentem sub Phrygii modi sono incitatum, spondeo succinente reddidit duriorem et sui compotem.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 43:11)
Verum quia hinc inde verisimilia videntur iura proposita, ut vobis accusationis prorsus omnis tollatur occasio, cuiuscunque vultis dominae vel probi viri de positis a nobis capitulis non recuso iudicium, scilicet an inter coniugatos amor sibi locum valeat vindicare, et an inter amantes zelotypia valeat iuste laudari.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, G. 상층 귀족남성이 귀족여성과 나누는 이야기 14:3)
- Patriarcha multis et gravibus a rege capitulis impetitus, ab officio suspensus est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 96:3)
Et in fine illius capituli subiunxit, "Auferte malum ex vobis ipsis."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 53:6)
Hoc autem et in superioribus capitulis.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 57:14)
Quos tibi dixi vitandos per epistolam ad Timotheumsecundam capitulo;
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER IV 14:14)
Nam in multis capitulis errando malum consiliumcepisti.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 164:6)
Ad ultimum exceptis victoriis, per quas cadentes saepe incolumi contumacia barbaros fudit, quod profuerit anhelantibus extrema penuria Gallis, hinc maxime claret, quod primitus partes eas ingressus, pro capitulis singulis tributi nomine vicenos quinos aureos repperit flagitari, discedens vero septenos tantum munera universa complentes:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 5장 14:1)
Per has tenebras ob derupta neglectas, oppidano transfuga quodam ductante, qui ad diversam partem desciverat, septuaginta sagittarii Persae ex agmine regio arte fiduciaque praestantes, silentio summoti loci defensi, subito singuli noctis medio ad contignationem turris tertiam ascenderunt, ibique occultati, mane sago punici coloris elato, quod erat subeundae indicium pugnae, cum ex omni parte circumveniri urbem suis copiis inundantibus advertissent, exinanitis proiectisque ante pedes pharetris, clamoris ululabilis incendio tela summa peritia dispergebant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 5장 5:1)
Alii dicunt Valentem animam non exhalasse confestim, sed cum candidatis et spadonibus paucis, prope ad agrestem casam relatum, secunda contignatione fabre munitam, dum fovetur manibus imperitis, circumsessum ab hostibus, qui esset ignorantibus, dedecore captivitatis exemptum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 13장 14:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION