라틴어 문장 검색

His atque aliis talibus dictis ad Cirtam oppidum iter constituunt, quod . . . Ibique Metellus praedam captiuosque et impedimenta locauerat.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 81장6)
Tarquinius instandum perterritis ratus, praeda captivisque Romam missis, spoliis hostium - id votum Volcano erat - ingenti cumulo accensis, pergit porro in agrum Sabinum exercitum inducere;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 396:1)
Quinctius captivis praedaque partim venumdatis, partim militi concessis Larisam est profectus, hauddum satis gnarus quam regionem petisset rex quidve pararet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 120:1)
Unde cum captivis omnibus praedam Mediomatricos servandam ad reditum usque suum duci praecipit, et petiturus ipse Mogontiacum, ut ponte compacto transgressus, in suis regionibus requireret barbaros, cum nullum reliquisset in nostris, refragante vetabatur exercitu;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 1장 2:1)
quamquam pleraque ab dominis de industria corrupta erant et in caedibus vix ullum discrimen aetatis ira fecerat et captivi militum praeda fuerant, tamen et ex pretio rerum venditarum aliquantum pecuniae redactam esse constat et multam pretiosam supellectilem vestemque missam Carthaginem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 142:2)
Poenum sedere ad Cannas in captivorum pretiis praedaque alia nec victoris animo nec magni ducis more nundinantem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 668:1)
Scipio gravem iam spoliis multarum urbium exercitum trahens, captivis aliaque praeda in vetera castra ad Uticam missis, iam in Carthaginem intentus occupat relictum fuga custodum Tyneta.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 106:1)
imperatorem rebus egregie gestis victoremque exercitum cum praeda et captivis ante portas stare, consuli ob hoc ipsum moranti redire Romam libitum esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 36:1)
promptam expugnationem, plures captivos, incorruptam praedam fore.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 68장2)
de eo coacti referre, praetores decretum fecerunt, ut Brutulus Papius Romanis dederetur et cum eo praeda omnis Romana captivique ut Romam mitterentur, quaeque res per fetiales ex foedere repetitae essent secundum ius fasque restituerentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 563:1)
sunt qui Umbros fuisse non Gallos tradant, nec tantum cladis acceptum et circumventis pabulatoribus cum L. Manlio Torquato legato Scipionem propraetorem subsidium e castris tulisse victoresque Umbros redintegrato proelio victos esse captivosque eis ac praedam ademptam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 371:1)
quia forma lepida et liberali captivam adulescentulam de praeda mercatust.
(티투스 마키우스 플라우투스, Epidicus, act 1, scene 1144)
Baldewinus igitur fugam universorum intelligens, orto sole cum praeda equorum, cum captivis Turcis et spoliis, castra movit ad Sidonem civitatem et Gibeloth:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 70:3)
illic posuisse cruentam aegida captivamque pater post proelia praedam advexisse datur.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:226)
Quos dux via sex milliarium insecutus, alios in ore gladii percussit, nonnullos captivos cum suis tenuit, praedas et spolia illorum non pauca cepit, puellas et juvenes et omne quod asportare vel abducere sperabant ab hostibus excusserunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 84:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION