라틴어 문장 검색

Ut cessavit autem loqui, dixit ad Simonem: " Duc in altum et laxate retia vestra in capturam ".
예수님께서 말씀을 마치시고 나서 시몬에게 이르셨다. “깊은 데로 저어 나가서 그물을 내려 고기를 잡아라.” (불가타 성경, 루카 복음서, 5장4)
Stupor enim circumdederat eum et omnes, qui cum illo erant, in captura piscium, quos ceperant;
사실 베드로도, 그와 함께 있던 이들도 모두 자기들이 잡은 그 많은 고기를 보고 몹시 놀랐던 것이다. (불가타 성경, 루카 복음서, 5장9)
Defecata minus aliamque rogancia formam, Consilii secreta meis deponere uerbis Malo, quam uotis uulgata fronte repugnem, Aut mea coniectent suspecta silencia fastum.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 4:5)
Excipit a terra quicquid purgacius in se Terra tenet, quicquid sibi puri uendicat humor, Quidue magis purum purus sibi destinat aer, Vel defecatum retinet sibi purior ignis.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 2:3)
Capturas autem difficiles et periculosas, et amplitudines pretiorum illa efficit ratio, quod frequentari sueta litora propter piscantium insidias declinantes, ut quidam coniciunt, circa devios scopulos et marinorum canum receptacula delitescunt.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 6장 87:1)
At pudica uxor statim cenas saliares comparat, vina pretiosa defaecat, pulmenta recentia tuccetis temperat mensa largiter instructa.
(아풀레이우스, 변신, 9권 19:7)
Victus ad extremum maciae segnisque per euum Scorpio, capturae spe deficiente future, Cogitat, ut saltem uiuat per quamlibet artem.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XVI. De coruo et angue 17:7)
nam minima commoda non minimo sectantis discrimine similes aiebat esse aureo hamo piscantibus, cuius abrupti damnum nulla captura pensari posset.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 25장 4:7)
ex capturis prostitutarum quantum quaeque uno concubitu mereret;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 40장 1:5)
Nam acceptum sanguinem quodammodo defaecant, et quod in eo aquosum est venae in vesicam refundunt:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IV. 22:2)
Nec tamen huic totiens defaecato retrimenta sua desunt, quae, cum membra omnia in sua sunt sanitate, per occultos evanescunt meatus.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IV. 23:2)
Et hoc a Disario meo quaesitum volo, cur defaecatum vinum validius sit viribus, sed infirmius ad permanendum, et tam bibentem cito permovet quam ipsum, si manserit, facile mutatur?
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XII. 6:1)
liquentia defaecata, sine sordibus, ut nec tantum dulcia, quantum et liquida, id est pura:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 4323)
mollissima vina defaecata, asperitate carentia.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 3411)
liqvida defaecata, sine sordibus:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 1021)

SEARCH

MENU NAVIGATION