라틴어 문장 검색

item, quod forte dubitanter et ab eo quod est sileo, silenta loca dixit et pulverulenta et pestilenta et quod carendum tui est pro te quodque magno impete pro impetu;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, VII 8:1)
"Pestilente flagellato stultus sapientior erit."
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 10:17)
Verum est alia etiam adstare elementa (vulcanorum reiectiones, variationes orbitae et axis terrestris, cursum solis), sed multae inquisitiones scientificae demonstrant maiorem partem calefactionis universalis postremis decennis gasiorum ex cumulatione oriri quae loci clausi gignunt (dioxydum carbonicum, methanum, oxyda nitrogeni et alia) quae emittuntur potissimum ob humanam industriam.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 34:6)
Glacierum liquatio tam in polis quam in regionibus eximiae altitudinis gravissimum periculum denuntiat ne gasium methanum exeat atque dissolutio materiae organicae congelatae magis ac magis emissionem dioxydi carbonici amplificare possit.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 35:3)
Contaminatio quam dioxydum carbonicum facit oceanorum aciditatem auget atque seriem laedit alimentariam marinam.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 35:5)
Quocirca instat idque impellit ut politicae actiones augeantur, ut proximis annis dioxydi carbonici aliorumque gasiorum perlate inquinantium efficaciter diminuatur, exempli gratia, substituendo usum igniferorum fossilium et fontes augendo energiae renovabilis.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 37:3)
Memorandum est oecosystemata operari in dioxydo carbonico captando, aqua purificanda, morbis infectionibusque arcendis, solo componendo, eiectamentis dissolvendis compluribusque aliis servitiis quae obliviscimur vel ignoramus.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 184:6)
denique ne, si commune concilium gentis esset, improbus vulgi adsentator aliquando libertatem salubri moderatione datam ad licentiam pestilentam traheret, in quattuor regiones discribi Macedoniam, ut suum quaeque concilium haberet, placuit et dimidium tributi, quam quod regibus ferre soliti erant, populo Romano pendere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 196:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION