라틴어 문장 검색

Uterque horum a partibus Suffolciae in Cantium pervenerunt, ubi non solum clam et per susurros rumores spargebant Wilfordum istum verum comitem Warwici esse, verumetiam frater ille populum ad credendum propensiorem expertus impudentissime conciones de ea re ad populum habuit, eosque ut in auxilium suum properarent hortatus est, unde uterque comprehensus est et supposititius comes morte affectus, frater autem perpetuo carceri damnatus.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM OCTAVUM 20:10)
"lugebas longo damnatos carcere centum, ut scis ipsa, patres, aut sponsus foedera pactae intercepta gemens diroque satellite rapta inmersus tenebris dura inter vincla luebat;"
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권147)
Gratulor sorti tuae, prouincia, quod desiderante tale spectaculum meretrice plenum carcerem damnatis habuisti.
(세네카, Controversiae, Sententiae divisiones colores controversiarum., Maiestatis laesae sit actio. Flamininus proconsul inter cenam a meretrice rogatus, quae aiebat se numquam uidisse hominem decollari, unum ex damnatis occidit. accusatur maiestatis. 3:4)
Iam deinde, tribunis militaribus consulari imperio rempublicam Romae regentibus, ad annum fere conditae urbis trecentesimum quadragesimum septimum, triginta illi tyranni praepositi sunt a Lacedaemoniis Atheniensibus et in Sicilia Dionysius superior tyrannidem tenuit, paucisque annis post Socrates Athenis capitis damnatus est et in carcere veneno necatus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, XXI 19:1)
Nec in eodem futurus navigio auspicium mihi feci, sed quia nocentes horridos longosque habebant capillos, ne viderer de nave carcerem facere, iussi squalorem damnatis auferri;
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 105:4)
L. Scipio Asiaticus, frater Africani, eodem crimine peculatus accusatus damnatusque cum in vincula et carcerem duceretur, Ti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXXVIII Periocha21)
erat enim fustibus caesus, damnatus in metallum, strangulatus in carcere.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 11 8:3)
adcurritur ab universis, et carcere effracto solvunt vincula desertoresque ac rerum capitalium damnatos sibi iam miscent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 21장6)
Ecce quidam miles per mediam plateam dirigit cursum petiturus, iam populo postulante, illam de publico carcere mulierem, quam dixi propter multiforme scelus bestiis esse damnatam meisque praeclaris nuptiis destinatam, et iam torus genialis scilicet noster futurus accuratissime disternebatur, lectus Indica testudine pellucidus, plumea congerie tumidus, veste serica floridus.
(아풀레이우스, 변신, 10권 34:5)
Valerius autem Antias contra hanc decretorum memoriam contraque auctoritates veterum annalium post Africani mortem intercessionem istam pro Scipione Asiatico factam esse a Tiberio Graccho dixit, neque multam irrogatam Scipioni, sed damnatum eum peculatus ob Antiochinam pecuniam, quia praedes non daret, in carcerem duci coeptum atque ita intercedente Graccho exemptum.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, XIX 9:1)
tradiditque Ioseph in carcerem, ubi vincti regis custodiebantur. Et erat ibi clausus.
그래서 요셉의 주인은 그를 잡아 감옥에 처넣었다. 그곳은 임금의 죄수들이 갇혀 있는 곳이었다. 이렇게 해서 요셉은 그곳 감옥에서 살게 되었다. (불가타 성경, 창세기, 39장20)
Fuit autem Dominus cum Ioseph et misertus illius dedit ei gratiam in conspectu principis carceris.
그러나 주님께서는 요셉과 함께 계시면서 그에게 자애를 베푸시어, 전옥의 눈에 들게 해 주셨다. (불가타 성경, 창세기, 39장21)
nec princeps carceris spectabat quidquid in manu eius erat: Dominus enim erat cum illo et omnia opera eius dirigebat.
전옥은 요셉의 손에 맡긴 것에 대해서는 아무런 간섭도 하지 않았다. 주님께서 요셉과 함께 계셨으며, 그가 하는 일마다 주님께서 잘 이루어 주셨기 때문이다. (불가타 성경, 창세기, 39장23)
misit eos in carcerem principis satellitum, in quo erat vinctus et Ioseph.
그들을 경호대장 집에 있는 감옥에 가두었는데, 그곳은 요셉이 갇혀 있는 곳이었다. (불가타 성경, 창세기, 40장3)
Tantum memento mei, cum tibi bene fuerit, et facias mecum misericordiam, ut suggeras pharaoni, ut educat me de isto carcere;
그러니 나리께서 잘되시면, 저를 기억해 주시기 바랍니다. 저에게 은혜를 베푸셔서 파라오께 저의 사정을 아뢰시어, 저를 이 집에서 풀려나게 해 주시기를 빕니다. (불가타 성경, 창세기, 40장14)

SEARCH

MENU NAVIGATION