라틴어 문장 검색

Cumque iam celare non posset, sumpsit fiscellam scirpeam et linivit eam bitumine ac pice; posuitque intus infantulum et exposuit eum in carecto ripae fluminis,
그러나 더 숨겨 둘 수가 없게 되자, 왕골 상자를 가져다 역청과 송진을 바르고, 그 안에 아기를 뉘어 강가 갈대 사이에 놓아두었다. (불가타 성경, 탈출기, 2장3)
Numquid virere potest scirpus absque umore, aut crescere carectum sine aqua?
습지가 없는데 왕골이 솟아나고 물이 없는데 갈대가 자라겠는가? (불가타 성경, 욥기, 8장11)
Tunc Herodes videns quoniam illusus esset a Magis, iratus est valde et mittens occidit omnes pueros, qui erant in Bethlehem et in omnibus finibus eius, a bimatu et infra, secundum tempus, quod exquisierat a Magis.
그때에 헤로데는 박사들에게 속은 것을 알고 크게 화를 내었다. 그리고 사람들을 보내어, 박사들에게서 정확히 알아낸 시간을 기준으로, 베들레헴과 그 온 일대에 사는 두 살 이하의 사내아이들을 모조리 죽여 버렸다. (불가타 성경, 마태오 복음서, 2장16)
Esuries armata capit carecta, ministrat Tela Sitis, relique paribus bacchantur in armis.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 4:10)
Hoc tam crudeli certamine finito, circa flumen quoddam et ejus carectum Christiani milites spatio trium dierum quieverunt, curantes corpora nimis fessa ex abundantia escarum, quas Turci occisi reliquerant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 86:6)
Illic vero dum secure pranderet cum sociis, a pueris, quos ad speculandum Turcorum insidias [0526B] miserat, intellexit centum Turcos in carecto et palustri loco grandis piscosique lacus secus montana ab Antiochia urbe quinque milliaribus distante latere, qui ejusdem ducis reditum illic occultati operiebantur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 54:3)
Nam melius nemoribus herbidis et frutectis et carectis pascitur,quoniam siccis ac lapidosis locis durantur ungulae.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 22장 2:2)
Femina post bimatum maritari debet, iuvenisque habetur quinquennis:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 3장 6:4)
Nam prius quam feminas inire possint mares castrati, cum bimatum expleverunt,enecantur, et pelles eorum propter pulchritudinem lanae maiore pretio quam alia vellera mercantibus traduntur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 4장 4:2)
Cum audisset inter pueros quos in Syria Herodes rex Iudaeorum intra bimatum iussit interfici filium quoque eius occisum, ait:
(Macrobii Saturnalia, Liber II, IV. 11:1)
sunt etiam in ovibus duo eminentiores dentes inter octo, qui non nisi circa bimatum apparent:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 579)
'bidentes' autem, ut diximus supra, oves sunt circa bimatum, habentes duos dentes eminentiores:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 393)
post carecta l. loca caricis plena.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA TERTIA., commline 201)
Tityre, coge pecus, tu post carecta latebas.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA III. MENALCAS, DAMOETAS, PALAEMON13)

SEARCH

MENU NAVIGATION