라틴어 문장 검색

nam physiologia hoc habet, quia qui caret gaudio sine dubio tristis est.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 2954)
plerique autem, quod tenere atque servare id, quod ipsi statuerunt, non possunt, victi et debilitati obiecta specie voluptatis tradunt se libidinibus constringendos nec quid eventurum sit provident ob eamque causam propter voluptatem et parvam et non necessariam et quae vel aliter pararetur et qua etiam carere possent sine dolore tum in morbos gravis, tum in damna, tum in dedecora incurrunt, saepe etiam legum iudiciorumque poenis obligantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 61:4)
Albinus, homines consulares, nostri fere aequales, deplorare solebant, tum quod voluptatibus carerent, sine quibus vitam nullam putarent, tum quod spernerentur ab eis, a quibus essent coli soliti;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 10:4)
nam si tu me uno non sine maerore cares, quid me censes qui et te et omnibus?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS AD ATTICVM, letter 15 4:2)
vita prior vitio caret et sine labe peracta est :
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 720)
tu, Marcia, cum videres senilem in iuvene prudentiam, victorem omnium voluptatium animum, emendatum, carentem vitio, divitias sine avaritia, honores sine ambitione, voluptates sine luxuria adpetentem, diu tibi putabas illum sospitem posse contingere ?
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 140:2)
illud non agitas, ut sanctam filius omni aspiciat sine labe domum vitioque carentem?
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIV24)
nam per contrarium segnem, id est sine igni, ingenio carentem dicimus:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 4234)
Sed subiectam putant omnibus sine ulla specie atque carentem omni illa qualitate (faciamus enim tractando usitatius hoc verbum et tritius) materiam quandam, ex qua omnia expressa atque effecta sint, quae tota omnia accipere possit omnibusque modis mutari atque ex omni parte eoque etiam interire, non in nihilum sed in suas partes, quae infinite secari ac dividi possint, cum sit nihil omnino in rerum natura minimum quod dividi nequeat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 34:1)
Rege carens nec regis inops, sine rege nec exlex, Absque iugo gessit attica terra iugum.
(ANONYMUS NEVELETI, [Qualiter Attici elegerunt sibi regem] 23:2)
Tunc enim videntur consequi fructum laboris, cum adipiscuntur occasionem publicandi quae didicerant sine ostentationis nota, qua caret qui non ingerit sed invitatur ut proferat.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, II. 4:2)
non quaero ex his illa initia mathematicorum, quibus non concessis digitum progredi non possunt, punctum esse quod magnitudinem nullam habeat, extremitatem et quasi libramentum in quo nulla omnino crassitudo sit, liniamentum sine ulla latitudine ** carentem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 155:6)
— Quae igitur cum fiunt carent exsistendi necessitate eadem prius quam fiant sine necessitate futura sunt.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, VII 3:8)
nam inrideri et sine honore esse hominis est, remis carere, navis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 2713)
deinde, quod mihi ad consolationem commune tecum est, si iam vocer ad exitum vitae, non ab ea re p. avellar, qua carendum esse doleam, praesertim cum id sine ullo sensu futurum sit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS: AD A. TORQVATVM ET CETEROS, letter 4 6:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION