라틴어 문장 검색

nonne vides, ut nudum remigio latus et malus celeri saucius Africo antemnaeque gemant ac sine funibus vix durare carinae possint imperiosius aequor?
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 1권, Poem 144)
lautis mugire carinis carinae sunt aedificia facta in carinarum modum, quae erant circa templum Telluris.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 3614)
Credis opes solas te posse, Carine, beare;
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER IV 14:1)
naves et carinae;
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XVIII. DE PEREGRINATIONE IN PARTES EXTERAS 1:16)
Cum propius Tauridem accessisset distensis suis navibus, quod et tempestas erat turbulenta et nulla suspicio hostis, repente adversam ad se venientem navem antemnis ad medium malum demissis instructam propugnatoribus animum advertit.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 45:3)
Quod ubi conspexit, celeriter vela subduci demittique antemnas iubet et milites armari et vexillo sublato, quo pugnandi dabat signum, quae primae naves subsequebantur idem ut facerent significabat.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 45:4)
Carinae ac prima statumina ex levi materia fiebant;
(카이사르, 내란기, 1권 54:2)
Namque ipsorum naves ad hunc modum factae armataeque erant: carinae aliquanto planiores quam nostrarum navium, quo facilius vada ac decessum aestus excipere possent;
(카이사르, 갈리아 전기, 3권, 13장1)
His cum funes qui antemnas ad malos destinabant comprehensi adductique erant, navigio remis incitato praerumpebantur.
(카이사르, 갈리아 전기, 3권, 14장6)
Quibus abscisis antemnae necessario concidebant, ut, cum omnis Gallicis navibus spes in velis armamentisque consisteret, his ereptis omnis usus navium uno tempore eriperetur.
(카이사르, 갈리아 전기, 3권, 14장7)
Deiectis, ut diximus, antemnis, cum singulas binae ac ternae naves circumsteterant, milites summa vi transcendere in hostium naves contendebant.
(카이사르, 갈리아 전기, 3권, 15장1)
hanc timor Aegaei rupturus fronte carinas trux aries;
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:106)
ingentes vexi summersa carinas remorumque sonos et Pyrrhae saecula sensi.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:31)
contemne Booten, navita, turbinibus mediis permitte carinas.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:332)
Quos ubi luctatis procul effugere carinis, per diversa ruunt sinuosae litora terrae.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:341)

SEARCH

MENU NAVIGATION