라틴어 문장 검색

Verum quia hæcverba, in hoc versiculo comprehensa, ponderosa sunt et generalia, et generalitasparit obscuritatem — ut Digestis, De Jure Fisci, L. Ita fidei— ideo illa exponere, ac pro modulo meæ scientiæ, licet non ad plenum,proposui delucidare.
(ALBERTANO OF BRESCIA, ARS LOQUENDI ET TACENDI 2:2)
Super quorum moribus licet in actibus principis Marci, et postea aliquotiens memini rettulisse, tamen nunc quoque pauca de eisdem expediam carptim.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 4장 2:1)
Sed inter vepres rosae nascuntur, et inter feras non nullae mitescunt, itaque carptim eius praecipua, quae sunt comperta, monstrabo.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 7장 4:2)
Dinumeratis carptim bonis, quae scire potuimus, nunc ad eius vitia veniamus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 16장 8:1)
Nunc locorum situm (quantum ratio sinit), carptim breviterque absolvam.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 6장 10:1)
Digestis bonis quae scire potuimus, nunc ad explicanda eius vitia veniamus, licet dicta sint carptim.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 4장 16:1)
Ac licet ab hoc textu cruento gestorum exquisite narrando iustus me retraheret metus, multa reputantem et varia, tamen praesentis temporis modestia fretus, carptim ut quaeque memoria digna sunt explanabo, nec pigebit quid ex his quae apud veteres acciderunt timuerim docere succincte.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 1장 2:1)
quae funera tunc explicari poterunt carptim, si ad ea quoque venerimus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 2장 8:2)
Ita fit, ut, dum eius quasi quaedam membra carptim variis supplicationibus prosequimur, totum colere profecto videamur.
(아우구스티누스, 편지들, 5. (A. D. 390 Epist. XVI) 1:9)
quod sit ponderosum, ad pondus tale;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 14:5)
Ex quo ostenditur formam gravis sive ponderosi dominari simpliciter in copia materiae, et non in arcta compage.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 267:8)
Necesse est ut gravia et ponderosa vel tendant ex natura sua ad centrum terrae, per proprium schematismum;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 353:3)
Rursus, si sit aliqua vis magnetica quae operetur per consensum inter globum terrae et ponderosa, aut inter globum lunae et aquas maris (quae maxime credibilis videtur in fluxibus et refluxibus semi-menstruis), aut inter coelum stellatum et planetas, per quam evocentur et attollantur ad sua apogaea;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 419:1)
nec terra a ponderoso dum cadit.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 461:33)
Ut quae carptim singula constent
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, VI 4:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION