라틴어 문장 검색

Haec hominem in bestiam degenerando transmutat, ista hominem in deum potentialiter transfigurat.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 8:27)
unde imaginatione mulieris concepta, totum corpus transmutatur ad venerea.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 2. Quid sit fatum 11:4)
Super quorum moribus licet in actibus principis Marci, et postea aliquotiens memini rettulisse, tamen nunc quoque pauca de eisdem expediam carptim.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 4장 2:1)
Sed inter vepres rosae nascuntur, et inter feras non nullae mitescunt, itaque carptim eius praecipua, quae sunt comperta, monstrabo.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 7장 4:2)
Dinumeratis carptim bonis, quae scire potuimus, nunc ad eius vitia veniamus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 16장 8:1)
Nunc locorum situm (quantum ratio sinit), carptim breviterque absolvam.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 6장 10:1)
Digestis bonis quae scire potuimus, nunc ad explicanda eius vitia veniamus, licet dicta sint carptim.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 4장 16:1)
Ac licet ab hoc textu cruento gestorum exquisite narrando iustus me retraheret metus, multa reputantem et varia, tamen praesentis temporis modestia fretus, carptim ut quaeque memoria digna sunt explanabo, nec pigebit quid ex his quae apud veteres acciderunt timuerim docere succincte.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 1장 2:1)
quae funera tunc explicari poterunt carptim, si ad ea quoque venerimus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 2장 8:2)
Ita fit, ut, dum eius quasi quaedam membra carptim variis supplicationibus prosequimur, totum colere profecto videamur.
(아우구스티누스, 편지들, 5. (A. D. 390 Epist. XVI) 1:9)
At nemo corpus datum nova natura dotare vel in novum corpus foeliciter et apposite transmutare potest, nisi corporis alterandi aut transformandi bonam habuerit notitiam.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 23:3)
Ut quae carptim singula constent
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, VI 4:1)
Quamvis enim proxima principia rerum generabilium transmutantur et quandoque sunt, et quandoque non sunt, primae tamen causae earum semper sunt.
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 7 45:9)
Unde et corpora caelestia quae habent substantias ingenitas, sicut transmutantur secundum situm, sic et generantur secundum situm.
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 11 75:5)
in eum deinde carptim congeruntur favi.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 15장 12:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION