라틴어 문장 검색

Ita in semihorae curriculo discrimine proeliorum emenso, tot procubuere subito barbari, ut pugnam fuisse sola victoria declararet.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 13장 11:3)
Quae dum in curriculo semihorae aguntur, postsignani nostri, qui tenebant editiora collis exclamant, aliam cataphractorum multitudinem equitum pone visam, celeritate quam maxima propinquare.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVIII, 8장 7:1)
Nam focus non aeque calefacit cubiculum per moram semihorae ac si idem focus duret per horam integram.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 175:3)
Postquam Caesar ad iugum de quo docui, ascendit atque in unumquemque collem turrem castellaque facere coepit atque ea minus semihora effecit, et postquam non ita longe ab ultimo colle turrique fuit, quae proxima fuit castris adversariorum, in qua docui esse praesidium stationemque Numidarum, paulisper commoratus perspectaque natura loci equitatu in statione disposito legionibus opus adtribuit brachiumque medio iugo ab eo loco ad quem pervenerat, usque ad eum unde egressus erat, iubet derigi ac muniri.
(카이사르, 아프리카 전기 38:1)
Insequenti tempore Ventiponem oppidum cum oppugnare coepisset, deditione facta iter fecit in Carrucam, contra Pompeium castra posuit.
(카이사르, 히스파니아 전기 27:8)
idque, si vires patiuntur, ante meridiem tota hora, post meridiem semihora fieri oportet.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 21장62)
idque, si uires patiuntur, ante meridiem tota hora, post meridiem semihora fieri oportet.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 21장 11:3)
idque, si vires patiuntur, ante meridiem tota hora, post meridiem semihora fieri oportet.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XXI De hydropicis. 11:6)
numquam minus mille carrucis fecisse iter traditur, soleis mularum argenteis, canusinatis mulionibus, armillata phalerataque Mazacum turba atque cursorum.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 30장 3:4)
Nec feriatus ibat ante carrucam, Sed tuta faeno cursor ova portabat.
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, XLVII3)
Centenis quod emis pueros et saepe ducenis, Quod sub rege Numa condita vina bibis, Quod constat decies tibi non spatiosa supellex, Libra quod argenti milia quinque rapit, Aurea quod fundi pretio carruca paratur, Quod pluris mula est, quam domus empta tibi:
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, LXII1)
O iucunda, covinne, solitudo, Carruca magis essedoque gratum Facundi mihi munus Aeliani!
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, XXIV1)
Tanquam laudatus esset nequissimus servus, lucernam de sinu fictilem protulit et amplius semihora tubicines imitatus est succinente Habinna et inferius labrum manu deprimente.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 69:13)

SEARCH

MENU NAVIGATION