라틴어 문장 검색

Sunt enim eunuchi, qui de matris utero sic nati sunt; et sunt eunuchi, qui facti sunt ab hominibus; et sunt eunuchi, qui seipsos castraverunt propter regnum caelorum. Qui potest capere, capiat ".
사실 모태에서부터 고자로 태어난 이들도 있고, 사람들 손에 고자가 된 이들도 있으며, 하늘 나라 때문에 스스로 고자가 된 이들도 있다. 받아들일 수 있는 사람은 받아들여라.” (불가타 성경, 마태오 복음서, 19장12)
postrema multitudo spadonum a senibus in pueros desinens, obluridi distortaque lineamentorum compage deformes, ut quaqua incesserit quisquam, cernens mutilorum hominum agmina, detestetur memoriam Samiramidis reginae illius veteris, quae teneros mares castravit omnium prima, velut vim iniectans naturae, eandemque ab instituto cursu retorquens, quae inter ipsa oriundi crepundia, per primigenios seminis fontes, tacita quodam modo lege vias propagandae posteritatis ostendit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 6장 17:3)
Horum et similium taedio iuvat veterem laudare Domitianum, qui licet patris fratrisque dissimilis, memoriam nominis sui inexpiabili detestatione perfudit, tamen receptissima inclaruit lege, qua minaciter interdixerat ne intra terminos iuris dictionis Romanae castraret quisquam puerum;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVIII, 4장 5:1)
Nam, cum communi et ingenti patris sui et matris amore supra omnes fratres suos, immo ab omnibus, nimium diligeretur, et in regio semper curto inseparabiliter nutriretur, accrescente infantili et puerili aetate, forma ceteris suis fratribus decentior videbatur, vultuque et verbis atque moribus gratiosior.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 22 25:1)
Eadwerd et Aelfthryth semper in curto regio nutriti cum magna nutritorum et nutricum diligentia, immo cum magno omnium amore, et ad omnes indigenas et alienigenas humilitate, affabilitate et etiam lenitate, et cum magna patris subiectione huc usque perseverant.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 75 78:6)
Cum igitur ad eum advenissem in villa regia, quae dicitur Leonaford, honorabiliter ab eo susceptus sum, et cum eo illa vice octo mensibus in curto mansi, in quibus recitavi illi libros quoscunque ille vellet, et quos ad manum haberemus.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 81 84:7)
His ita divisis, partem primam secularibus negotiis pertinere addixit, quam etiam in tribus partibus sequestrari praecepit, cuius primam divisionis partem suis bellatoribus annualiter largiebatur, item suis ministris nobilibus, qui in curto regio vicissim commorabantur, in pluribus ministrantes ministeriis.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 100 105:1)
in tribus namque cohortibus praefati regis satellites prudentissime dividebantur, ita ut prima cohors uno mense in curto regio die noctuque administrans commoraretur, menseque finito et adveniente alia cohorte, prima domum redibat, et ibi duobus, propriis quivis necessitatibus studens, commorabatur mensibus.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 100 105:3)
Et hoc ordine omnibus vitae praesentis temporibus talium vicissitudinum in regali curto rotatur administratio.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 100 105:6)
Sin vero a qualibet basi profecta usque ad unitatem altitudo illa non venerit, curta vocabitur, recteque huiusmodi pyramis tali nuncupatione signatur, si usque ad extremitatem punctumque non venerit.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De curtis pyramidis 1:3)
Pyramidis equidem figura est, sed quoniam usque ad cacumen verticis non excrevit, curta vocabitur et habebit summitatem non iam punctum, quod unitas est, sed superficiem, quod est quilibet numerus secundum basis ipsius angulos porrectus atque ultimus adgregatus.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De curtis pyramidis 1:5)
Ergo in curta pyramide tot erit angulorum superficies, quot fuerit basis.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De curtis pyramidis 1:7)
Si vero illa pyramis non solum ad unitatem extremitatemque non pervenit, sed nec ad primum quoque opere et actu multiangulum eius generis, cuius fuerit basis, bis curta vocabitur;
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De curtis pyramidis 1:8)
Et quotcunque tetragoni defuerint, totiens eam curtam esse dicemus;
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De curtis pyramidis 1:10)
ut si unitas defuerit, primus quadratus, curtam, quam Graeci κολουρον vocant;
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De curtis pyramidis 1:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION