라틴어 문장 검색

Igitur Ierobbaal, qui et Gedeon, de nocte consurgens et omnis populus cum eo castrame tati sunt ad fontem, qui vocatur Harad. Erant autem castra Madian in valle ad septentrionalem plagam collis Moreh.
여루빠알 곧 기드온과 그가 거느린 모든 군사는 일찍 일어나 하롯 샘 곁에 진을 쳤다. 미디안은 거기에서 북쪽으로, 모레 언덕 아래 평야에 진을 치고 있었다. (불가타 성경, 판관기, 7장1)
Caesar quoque in proximo colle castra ponit.
(카이사르, 내란기, 1권 65:9)
Potestate facta Afranius copias educit et in medio colle sub castris constituit.
(카이사르, 내란기, 1권 41:5)
Pompeius, qui castra in colle habebat, ad infimas radices montis aciem instruebat semper, ut videbatur, exspectans, si iniquis locis Caesar se subiceret.
(카이사르, 내란기, 3권 85:1)
Pars castrorum in collem leniter exurgens, pars aequo adibatur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 23장1)
nec Caesar colle minore Castra levat:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 1:9)
Nudatos Caesar colles desertaque castra Conspiciens, capere arma iubet, nec quaerere pontem Nec vada, sed duris fluvium superare lacertis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 2:13)
trans fluvium in colle hostium castra erant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 349:1)
paucis post diebus Celtiberi milia duo fere inde sub colle posuerunt castra.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 356:2)
Erat inter oppidum Ilerdam et proximum collem, ubi castra Petreius atque Afranius habebant, planities circiter passuum CCC, atque in hoc fere medio spatio tumulus erat paulo editior;
(카이사르, 내란기, 1권 43:1)
Loci natura erat haec, quem locum nostri castris delegerant. Collis ab summo aequaliter declivis ad flumen Sabim, quod supra nominavimus, vergebat.
(카이사르, 갈리아 전기, 2권, 18장1)
Eadem autem celeritate adverso colle ad nostra castra atque eos qui in opere occupati erant contenderunt.
(카이사르, 갈리아 전기, 2권, 19장8)
Postero die procul a castris hostes in collibus constiterunt rarique se ostendere et lenius quam pridie nostros equites proelio lacessere coeperunt.
(카이사르, 갈리아 전기, 5권, 17장1)
qui illius patientiam paene obsessionem appellabant, siquidem ex castris egredi non liceret, nullum eiusmodi casum exspectans, quo novem oppositis legionibus maximoque equitatu dispersis ac paene deletis hostibus in milibus passuum tribus offendi posset, quinque cohortes frumentatum in proximas segetes mittit, quas inter et castra unus omnino collis intererat. Complures erant ex legionibus aegri relicti;
(카이사르, 갈리아 전기, 6권, 36장2)
Curio laetatus, tamquam fortuna locorum Bella gerat, servetque ducum sibi fata priorum, Felici non fausta loco tentoria ponens, Indulsit castris, et collibus abstulit omen, Sollicitatque feros non aequis viribus hostes.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 6:56)

SEARCH

MENU NAVIGATION