라틴어 문장 검색

uenit etiam in suspicionem per quosdam beneficii sui centuriones a commeatu castra repetentis mandata ad complures dedisse ambigua et quae temptare singulorum animos ad nouas res uiderentur.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 12장 3:1)
Postero die equites nostri longius ad Cordubam versus prosecuti sunt eos qui commeatus ad castra Pompei ex oppido portabant.
(카이사르, 히스파니아 전기 11:1)
omne inde tempus - exiguum id fuit - muniendis castris convehendisque commeatibus consumpsit, et omnia imperia milites cum inpigre, tum haudquaquam abiecto animo exequebantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 537:1)
Hi consuetudine populi Romani loca capere, castra munire, commeatibus nostros intercludere instituunt.
(카이사르, 갈리아 전기, 3권, 23장6)
nec classis aut commeatus aderant, castraque in plano sita vi fluminis differebantur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 23장12)
advenientibus Romanis Sutrini commeatus benigne in castra ante urbem posita advexere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 450:2)
Marcellus retro in Leontinos redit frumentoque et commeatibus aliis in castra convectis, praesidio modico ibi relicto ad Syracusas obsidendas venit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 502:1)
quarta pars manipuli sparsa per commeatus aut in ipsis castris vaga, dum mercedem centurioni exolveret, neque modum oneris quisquam neque genus quaestus pensi habebat:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 46장7)
nobis super arma et viros et egregia castrorum munimenta frumentum et commeatus quamvis longo bello pares.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 58장9)
Et castris locus et exercitui commeatus suppetebant.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 3장 31:1)
nisi forte imperatorem quis idoneum credit in proeliis quidem strenuum et fortem et omnium, quae pugna poscit, artificem, sed neque delectus agere nec copias contrahere atque instruere nec prospicere commeatus nec locum capere castris scientem;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 89:3)
commeatus exercitui comiter in castra ex urbe et ex agris devehitur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 269:2)
inde ex sociis circa populis, quo aestate comportatum erat, devehi frumentum in castra iussit praesidiis datis quae commeatus eos prosequerentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 190:1)
intra paucos itaque dies transvectis a mari commeatibus repleta omni rerum copia sunt castra.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 175:1)
' Hostium cepi bina castra,' praedae videlicet plena et commeatuum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 152:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION