라틴어 문장 검색

Fecerunt in pectorali catenulas quasi funiculos opus tortile de auro purissimo
그들은 가슴받이를 매달 사슬을 순금으로 줄을 꼬듯이 만들었다. (불가타 성경, 탈출기, 39장15)
Domum quoque maiorem texit tabulis ligneis abiegnis et laminas auri obryzi affixit per totum; scalpsitque in eis palmas et quasi catenulas se invicem complectentes.
솔로몬은 집의 본관 안벽에 방백나무 판자를 대고 질 좋은 금을 입혔다. 그러고 나서 그 위에 종려나무 가지와 사슬을 새겼다. (불가타 성경, 역대기 하권, 3장5)
Et dixit Dominus: " Pro eo quod elevatae sunt filiae Sion et ambulaverunt extento collo et nutibus oculorum, parvis passibus incedebant et catenulis pedum tinniebant,
주님께서 말씀하셨다. “시온의 딸들이 교만을 부리고 목을 빼고 걸어 다니면서 호리는 눈짓을 하고 살랑살랑 걸으며 발찌를 잘랑거린다.” (불가타 성경, 이사야서, 3장16)
et duas catenulas ex auro purissimo quasi funiculos opus tortile et inseres catenulas tortas marginibus.
순금 사슬 두 개를 줄을 꼬듯이 만들어, 그 꼰 사슬들을 테에 달아라.” (불가타 성경, 탈출기, 28장14)
Necnon et quasi catenulas in torque, et superposuit eas capitibus columnarum; malogranata etiam centum, quae catenulis interposuit.
그는 목걸이 모양의 사슬을 만들어 기둥 꼭대기에 두르고, 석류 백 개를 만들어 그 사슬에 달았다. (불가타 성경, 역대기 하권, 3장16)
Et apprehenso accipitre simulque et canibus aspiciens vidit chartulam conscriptam, quae aurea catenula praedictae inhaerebat perticae colligata, de qua quum diligenter exquireret, tale promeruit audire responsum:
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 8장: 사랑의 규칙들 21:24)
Ab hac medietate restium ligneus stilus exsurgens obliquius, et in modum iugalis temonis erectus, ita nervorum nodulis implicatur, ut altius tolli possit et inclinari, summitatique eius unci ferrei copulantur, e quibus pendet stuppea vel ferrea funda, cui ligno fulmentum prosternitur ingens, cilicium paleis confertum minutis, validis nexibus illigatum, et locatum super congestos caespites vel latericios aggeres.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 4장 5:1)
si ne id quidemst, at certe uni pedi subiciendum fulmentum est, atque ita lectus huc et illuc manu inpellendus.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 15장12)
si ne id quidemst, at certe uni pedi subiciendum fulmentum est, atque ita lectus huc et illuc manu inpellendus.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 15장 4:2)
si ne id quidem est, at certe uni pedi subjiciendum fulmentum est, atque ita lectus huc et illuc manu impellendus.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XV De gestatione. 4:2)
huic est porticus applicata triplex fulmentis Aquitanicis superba, ad cuius specimen remotiora claudunt atria porticus secundae, et campum medium procul locatas vestit saxea silva per columnas.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Hesperio suo salutem 4:8)
Supra trabes contra capitula ex fulmentis dispositae pilae sunt conlocatae, altae pedes III, latae quoqueversus quaternis.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 1장28)

SEARCH

MENU NAVIGATION