라틴어 문장 검색

Cuius species quantum mortalis oculus contuetur, prima lutea visitur, secunda flavescens vel fulva, punicea tertia, quarta purpurea, postrema caerulo concreta et viridi.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 11장 27:1)
Hac autem mixta pulchritudine temperatur, ideo ut terrenae existimant mentes, quod prima eius pars dilutior cernitur, aeri concolor circumfuso, sequens fulva, id est paulo excitatior quam lutea, punicea tertia, quod solis obnoxia claritudini, pro reciprocatione spiritus fulgores eius purissime e regione deflorat, quarta ideo purpurat, quod intermicante asperginum densitate, per quas oritur, radiorum splendor concipiens ostendit aspectum flammeo propiorem, qui color quanto magis diffunditur, concedit in caerulum et virentem.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 11장 28:1)
Contra Romani, quamvis admodum pauci, tamen fortibus animis, victoriisque antegressis elati, densetis lateribus, scutisque in testudinis formam cohaerenter aptatis, restiterunt gradibus fixis, et a sole orto usque ad diei extimum pugna protenta, paulo ante vesperam visus est Firmus, equo celsiori insidens, sago puniceo porrectius panso, milites clamoribus magnis hortari, ut dedant Theodosium opportune, truculentum eum appellans et dirum, et suppliciorum saevum repertorem, si discriminibus eximi vellent, quae perferebant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 5장 48:1)
Deinde ex eodem sue ungulae, rostrum, aures, cerebellum, ex agno haedove cum petiolis totum caput aliquanto quam cetera membra leviora sunt, adeo ut in media materia poni possint.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 18장36)
quod fere quidem in omni domestica fit, praecipue tamen in ungulis trunculisque suum, in petiolis capitulisque haedorum et vitulorum et agnorum, omnibusque cerebellis;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 22장2)
adiciendaque quaedam ex media materia, praecipueque vel ex pruna cerebellum vel pisciculus et his similia.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 22장61)
Deinde ex eodem sue ungulae, rostrum, aures, cerebellum, ex agno haedoue cum petiolis totum caput aliquanto quam cetera membra leuiora sunt, adeo ut in media materia poni possint.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 18장 8:5)
quod fere quidem in omni domestica fit, praecipue tamen in ungulis trunculisque suum, in petiolis capitulisque haedorum et uitulorum et agnorum, omnibusque cerebellis;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 22장 1:2)
adiciendaque quaedam ex media materia, praecipueque uel ex pruna cerebellum uel pisciculus et his similia.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 22장 11:4)
VIII, 7028] cerebellum, Targa.
(켈수스, De Medicina introduction, Adnotatio Critica).542)
Deinde ex eodem sue ungulae, rostrum, aures, cerebellum;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XVIII De cibis et potionibus. 8:6)
quod fere quidem in omni domestica fit, praecipue tamen in ungulis, trunculisque suum, in petiolis capitulisque et vitulorum et agnorum, omnibusque cerebellis:
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XXII Quae res lenes, quaeve acres sint. 1:2)
adjiciendaque quaedam ex media materia, praecipueque cerebellum, vel pisciculus, et his similia.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XXII De tabe, ejusque speciebus. 11:5)
nodus, qui sublevat ensem, album puniceo pectus discriminat ostro.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Probino et Olybrio consulibus 1:38)
fines invade Sicanos et Cereris prolem patulis inludere campis, crastina puniceos cum lux detexerit ortus, coge tuis armata dolis, quibus urere cuncta, me quoque, saepe soles.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER PRIMUS 2:116)

SEARCH

MENU NAVIGATION