라틴어 문장 검색

Postridie, cum res agi denuo coepta esset, Demosthenen, lana multa collum cervicesque circumvolutum, ad populum prodisse et dixisse se synanchen pati, eo contra Milesios loqui non quire.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, IX 2:6)
iubae deinde variae, vel ex auro flavae, per colla cervicesque in humeros diffusae:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 2장 9:8)
"Quid quod adulandi gens prudentissima laudat sermonem indocti, faciem deformis amici, et longum invalidi collum cervicibus aequat Herculis Antaeum procul a tellure tenentis, miratur vocem angustam, qua deterius nec ille sonat quo mordetur gallina marito?"
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura III36)
tuus autem deus non digito uno redundat sed capite collo cervicibus lateribus alvo tergo poplitibus manibus pedibus feminibus cruribus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 99:5)
Per ea vero foramina, quae trans testudinem ora in modum putei habebant, tam Christiani quam Sarraceni praecipiti fuga, caecoque cursu cadentes, non solum submersione perclitabantur, sed et fractis collis et cervicibus, aut ruptis visceribus exstinguebantur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 44:3)
Alii fractis [0570B] cervicibus et collo, alii semiputatis cruribus eorum aut brachiis, quidam ruptis visceribus ab intolerabili massa lignorum, nec ulla ope liberandi, una cum lignis in favillam et cineres redacti sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 6:7)
pluma columbarum quo pacto in sole videtur, quae sita cervices circum collumque coronat;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 17:4)
Ille onere dives celsa cervice eminens Clarumque collo iactans tintinnabulum, Comes quieto sequitur et placido gradu.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Secundus, Muli duo et vectores.3)
cervici 'cervix' cum numero singulari dicitur, collum significat;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 7073)
Uberes enim crines leniter remissos et cervice dependulos ac dein per colla dispositos sensimque sinuato patagio residentes paulisper ad finem conglobatos in summum verticem nodus astrinxerat.
(아풀레이우스, 변신, 2권 9:5)
seu more pecudum colla resecari placet, intenta cervix vulnus expectat tuum.
(세네카, 아가멤논 17:44)
Igitur in opere boves arte iunctos habere convenit, quo speciosius ingrediantur sublimes et elatis capitibus ac minus colla eorum labefactentur iugumque melius aptum cervicibus insidat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 2장 22:1)
at virtus placidi moderaminis, ut levitatem prospicit obtritam monstri sub morte iacentis, intendit gressum mediocriter, os quoque parce erigit et comi moderatur gaudia vultu, cunctanti Spes fida comes succurrit et offert ultorem gladium laudisque inspirat amorem, illa cruentatam correptis crinibus, hostem protrahit et faciem laeva revocante supinat, tunc caput orantis flexa cervice resectum eripit ac madido suspendit colla capillo.
(프루덴티우스, Psychomachia, section 170)
Non male colla sedent, humero non insidet alta Ceruix, sed spacio surgit distincta modesto.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 30:8)
qualis ubi abruptis fugit praesaepia vinclis tandem liber equus campoque potitus aperto aut ille in pastus armentaque tendit equarum aut adsuetus aquae perfundi flumine noto emicat adrectisque fremit cervicibus alte luxurians, luduntque iubae per colla, per armos.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 17:12)

SEARCH

MENU NAVIGATION