라틴어 문장 검색

Creavitque Deus cete grandia et omnem animam viventem atque motabilem, quam pullulant aquae secundum species suas, et omne volatile secundum genus suum. Et vidit Deus quod esset bonum;
이렇게 하느님께서는 큰 용들과 물에서 우글거리며 움직이는 온갖 생물들을 제 종류대로, 또 날아다니는 온갖 새들을 제 종류대로 창조하셨다. 하느님께서 보시니 좋았다. (불가타 성경, 창세기, 1장21)
et ut praedicent et divulgent vocem in universis urbibus suis et in Ierusalem dicentes: " Egredimini in montem et afferte frondes olivae et frondes oleastri, frondes myrti et ramos palmarum et frondes ligni nemorosi, ut fiant tabernacula, sicut scriptum est ".
또한 “산으로 나가서 올리브 나무 가지, 소나무 가지, 도금양나무 가지, 야자나무 가지, 그 밖에 잎이 무성한 가지를 꺾어다가, 쓰여 있는 대로 초막을 만들어라.” 하는 말을 그들이 사는 모든 성읍과 예루살렘에 울려 퍼지게 하라고 쓰인 것을 발견하였다. (불가타 성경, 느헤미야기, 8장15)
Numquid mare ego sum aut cetus, quia posuisti super me custodiam?
제가 바다입니까? 제가 용입니까? 당신께서 저에게 파수꾼을 세우시다니. (불가타 성경, 욥기, 7장12)
Plantabo in deserto cedrum, acaciam et myrtum et lignum olivae; ponam in solitudine abietem, ulmum et cupressum simul,
나는 광야에 향백나무와 아카시아 도금양나무와 소나무를 갖다 놓고 사막에 방백나무와 사철가막살나무와 젓나무를 함께 심으리라. (불가타 성경, 이사야서, 41장19)
Pro vepribus ascendet cupressus, et pro urtica crescet myrtus; et erit Domino in gloriam, in signum aeternum, quod non auferetur.
가시덤불 대신 방백나무가 올라오고 쐐기풀 대신 도금양나무가 올라오리라. 이 일은 주님께 영예가 되고 결코 끊어지지 않는 영원한 표징이 되리라. 이사야 예언서 제 3 부 (불가타 성경, 이사야서, 55장13)
Benedicite, cete et omnia quae moventur in aquis, Domino, laudate et superexaltate eum in saecula.
용들과 물에서 움직이는 모든 것들아, 주님을 찬미하여라. 영원히 그분을 찬송하고 드높이 찬양하여라. (불가타 성경, 다니엘서, 3장79)
Sicut enim fuit Ionas in ventre ceti tribus diebus et tribus noctibus, sic erit Filius hominis in corde terrae tribus diebus et tribus noctibus.
요나가 사흘 밤낮을 큰 물고기 배 속에 있었던 것처럼, 사람의 아들도 사흘 밤낮을 땅속에 있을 것이다. (불가타 성경, 마태오 복음서, 12장40)
Omnis enim natura et bestiarum et volucrum et serpentium et etiam cetorum domatur et domita est a natura humana;
온갖 들짐승과 날짐승과 길짐승과 바다 생물이 인류의 손에 길들여질 수 있으며 또 길들여져 왔습니다. (불가타 성경, 야고보 서간, 3장7)
Postquam celestis aurata sedilia cetus Impleuit tantaque nitens deitate refulsit Ipsa domus, tanti lucem mirata diei, Concilii stetit in medio Natura, parumper In terram demissa caput, concepta seueris Vultibus exponens dextraque silencia dictans, Suspendensque animos, uoces exiuit in istas:
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 24:1)
Hic habitant ciues superi proceresque Tonantis, Angelici cetus diuinaque numina, mundi Rectores, turme celestes, agmina celi, Excubie nostri, uarius quos diuidit ordo, Munus et officium, uirtus diuersa, potestas Plurima dissimilisque gradus, distancia facti.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 20:10)
Cetus eget:
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 4:17)
Illic cetus rupibus contendens, suae scopulo quantitatis, turriti corporis incursu, navium arietabat oppidula.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:121)
intra cetum semivivus,
(ARCHIPOETA, II20)
mox absorbent ceti porte.
(ARCHIPOETA, II34)
pro qua cetus eum vorat:
(ARCHIPOETA, II43)

SEARCH

MENU NAVIGATION