라틴어 문장 검색

Cum exercere proludia disciplinae castrensis philosophus cogeretur ut princeps, artemque modulatius incedendi per pyrricham concinentibus disceret fistulis, vetus illud proverbium clitellae bovi sunt impositae;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 5장 10:1)
pyrricham saltauerunt Asiae Bithyniaeque principum liberi.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 39장 1:4)
item pyrrichas quasdam e numero epheborum, quibus post editam operam diplomata ciuitatis Romanae singulis optulit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 12장 1:5)
inter pyrricharum argumenta taurus Pasiphaam ligneo iuuencae simulacro abditam iniit, ut multi spectantium crediderunt;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 12장 2:1)
Scylax Halicarnassius, familiaris Panaetii, excellens in astrologia idemque in regenda sua civitate princeps, totum hoc Chaldaicum praedicendi genus repudiavit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 130:2)
L. quidem Tarutius Firmanus, familiaris noster, in primis Chaldaicis rationibus eruditus, urbis etiam nostrae natalem diem repetebat ab iis Parilibus, quibus eam a Romulo conditam accepimus, Romamque, in iugo cum esset luna, natam esse dicebat nec eius fata canere dubitabat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 145:3)
scylax Halicarnassius, familiaris Panaetii excellens in astrologia idemque in regenda sua civitate princeps, totum hoc Chaldaicum praedicendi genus repudiavit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 130:2)
L. quidem Tarutius Firmanus, familiaris noster, in primis Chaldaicis rationibus eruditus, urbis etiam nostrae natalem diem repetebat ab iis Parilibus, quibus a Romulo conditam accepimus, Romamque, in iugo cum esset luna, natam esse dicebat, nec eius fata canere dubitabat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 145:4)
Iubes, amice, nostra per volumina modis resultet incitatioribus ferox iambus, ut trochaeus hactenus, pigrasque bigas et quaterna tempora spondeus addat, ut moram volucripes habeat parumper insitam trimetria, resonetque mixtus ille pes celerrimus, bene nuncupatus quondam ab arte pyrricha, loco locandus undecumque in ultimo;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius Gelasio suo salutem. 1:9)
Berosus, qui ab Chaldaeorum civitate sive natione progressus in Asia etiam disciplinam Chaldaicam patefecit, ita est professus:
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 2장1)

SEARCH

MENU NAVIGATION