라틴어 문장 검색

Lambertum quod attinet, rex vita eum privare noluit, sive ex animi magnitudine, reputans illum instar imaginis tantum cereae fuisse quam alii temperarant et finxerant, sive ex alta quadam prudentia, putans eum, si capite plecteretur, nimis propere in oblivionem iturum, sin in vivis maneret, futurum eum assiduum spectaculum et instar remedii aut exorcismi adversus eiusmodi spectra et incantationes temporibus venturis.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SECUNDUM 14:19)
sylva, insuper, parva, quae secundum ripas fluminis Potomac pertinet, Anglicanas, et Americanas bestias, tam feras, quam cicures, alit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DECIMUM QUINTUM.51)
dicit autem suem domesticum, quem cicurem vocant;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 2553)
quod si hoc apparet in bestiis, volucribus nantibus agrestibus, cicuribus feris, primum ut se ipsae diligant - id enim pariter cum omni animante nascitur - deinde, ut requirant atque appetant ad quas se applicent eiusdem generis animantis - idque faciant desiderio et cum quadam similitudine amoris humani - quanto id magis in homine fit natura, qui et se ipse diligit et alterum anquirit, cuius animum ita cum suo misceat, ut efficiat paene unum ex duobus!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 102:1)
quae vero et quam varia genera bestiarum vel cicurum vel ferarum, qui volucrium lapsus atque cantus, qui pecudum pastus, quae vita silvestrium.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 99:1)
is fit enim nescio qui ut quasi coram adesse videare cum scribo aliquid ad te, neque id κατ' εἰδώλων φαντασίασ, ut dicunt tui amici novi, qui putant etiam διανοητικα`σ φαντασίασ spectris Catianis excitari ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS DECIMVS: AD SENATVM ET CETEROS, letter 16 1:4)
nam ne te fugiat, Catius Insuber, *̓επικούρειοσ, qui nuper est mortuus, quae ille Gargettius et iam ante Democritus εἴδωλα, hic 'spectra' nominat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS DECIMVS: AD SENATVM ET CETEROS, letter 16 1:5)
his autem spectris etiam si oculi possent feriri, quod quae velis ipsa incurrunt, animus qui possit ego non video.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS DECIMVS: AD SENATVM ET CETEROS, letter 16 2:1)
doceas tu me oportebit, cum salvus veneris, in meane potestate sit spectrum tuum, ut, simul ac mihi conlibitum sit de te cogitare, illud occurrat ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS DECIMVS: AD SENATVM ET CETEROS, letter 16 2:2)
nec tamen hoc usu venit propter 'spectra Catiana' ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS DECIMVS: AD SENATVM ET CETEROS, letter 19 1:2)
namque alias bestias nantis aquarum incolas esse voluit, alias volucres caelo frui libero, serpentis quasdam, quasdam esse gradientis, earum ipsarum partim solivagas, partim congregatas, inmanis alias, quasdam autem cicures, non nullas abditas terraque tectas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 38:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION