라틴어 문장 검색

Haec ita se habent ex Hypothesi quod Luna in Orbe circulari uniformiter gyratur.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 31~38 23:1)
Igitur si fluido & cylindro exteriore quiescentibus, revolvatur cylindrus interior uniformiter, communicabitur motus circularis fluido, & paulatim per totum fluidum propagabitur;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. IX. De motu Circulari Fluidorum. 11:2)
Corpus igitur uniformi cum vi centripeta in orbe propemodum circulari revolvens, inter Apsidem summam & Apsidem imam conficiet semper angulum 180 ÷ [sqrt]3 graduum, seu 103 gr. 55 m.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. IX. De Motu Corporum in Orbibus mobilibus, deq; motu Apsidum. 17:36)
erit vis & efficacia tota particularum omnium, ad Terram circulariter movendam, quadruplo minor quàm vis tota particularum totidem in AEquatoris circulo AE, uniformiter per totum circuitum in morem annuli dispositarum, ad Terram consimili motu circulari movendam.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 31~38 57:5)
Hinc si corpus T filo rectilineo AT a centro A pendens, describat arcum circularem STRQ, & interea urgeatur secundum lineas parallelas deorsum a vi aliqua, quae sit ad vim uniformem gravitatis, ut arcus TR ad ejus sinum TN:
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. X. De Motu Corporum in Superficiebus datis, deq; Funipendulorum Motu reciproco. 46:2)
hoc est si capiantur datae quantitates F, G in ea ratione ad invicem quam habet angulus VCP ad angulum VCp, ut Gq. - Fq. ad Fq. Et propterea, si centro C intervallo quovis CP vel Cp describatur Sector circularis aequalis areae toti VPC, quam corpus P tempore quovis in orbe immobili revolvens radio ad centrum ducto descripsit, differentia virium, quibus corpus P in orbe immobili & corpus p in orbe mobili revolvuntur, erit ad vim centripetam qua corpus aliquod radio ad centrum ducto Sectorem illum, eodem tempore quo descripta sit area VPC, uniformiter describere potuisset, ut Gq. - Fq. ad Fq. Namq;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. IX. De Motu Corporum in Orbibus mobilibus, deq; motu Apsidum. 7:3)
Sub his autem duodecim lapidum domiciliis, septena gemmarum pluralitas, motum circularem perennans, miraculoso genere ludendi, choream exercebat plausibilem;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:60)
Praeterea, adjunxi, ne Dyonea conjunctio in transitivae constructionis habitum uniformem, vel reciprocationis curriculum, vel retransitionis anfractum reciperet, solius transitionis recta directione contenta, vel alicujus etiam disgressantis naturae nimia intercisione sufferret, ut genus activum in [0458A] passivum valeat usurpativa assumptione, vel idem in activum suae proprietatis dispositione redire, vel sub passivi litteratura activi retinendo naturam, sibi legem termini deponentis assumere:
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 41:20)
Et ne consequentis fallacia, ex similium conformatione [0458D] progenita, posset industriam Veneris impedire, terminos specialibus specificavi signaculis, ut familiari liberae agnitionis intuitu, audenter agnosceret quos terminos subjectionis gradus inferior, quos vero praedicationis apex superior ex suae habitudinis jure deposceret, ne si complexio terminorum inconsequens proportionatam habitudinem non teneret in commune, nugationis uniformis deformitas nasceretur.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 41:31)
[0476C] Quoniam similia dissimilium aspersione, et similium sociali habitudine gratulantur, in te velut in speculo Naturae radiante similitudine inveniendo me alteram, nodo dilectionis praecordialis astringor, aut in tuo profectu proficiens, aut in tuo defectu aequa lance deficiens, quare circularis debet esse dilectio, ut tu talione dilectionis respondeas.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 82:5)
Tunc illi quibusdam prooemiis sua illicientes [0477B] instrumenta, vocem deformiter uniformem, dissimilitudine similem, multiformi modulo picturabant:
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 82:15)
auctoritate superessentialis Usiae, ejusque notionis aeternae, assensu coelestis militiae, naturae etiam, caeterarumque virtutum ministerio [0482A] suffragante, a supernae dilectionis osculo separetur, ingratitudinis exigente merito, a naturae gratia degradetur, a naturalium rerum uniformi concilio segregetur, omnis qui aut legitimum Veneris obliquat incessum, aut gulositatis incurrit naufragium, aut ebrietatis sentit insomnium, aut avaritiae sitiens experitur incendium, aut insolentis arrogantiae umbratile ascendit fastigium, aut praecordiale patitur livoris exitium, aut adulationis amorem communicat fictitium.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 97:2)
si triginta annos pro decem dixisses, posses uideri computationis gestu errasse, quos circulare debueris digitos adgessisse.
(아풀레이우스, 변명 87:17)
"En adsum tuis commota, Luci, precibus, rerum naturae parens, elementorum omnium domina, saeculorum progenies initialis, summa numinum, regina manium, prima caelitum, deorum dearumque facies uniformis, quae caeli luminosa culmina, maris salubria flamina, inferum deplorata silentia nutibus meis dispenso:"
(아풀레이우스, 변신, 11권 5:1)
ut calor sit motus, non expansivus uniformiter secundum totum, sed expansivus per particulas minores corporis;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 237:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION