라틴어 문장 검색

í Et clipeo competenti Britoni praeparato, armati ambo constituti sunt intra palatii munimina, et compulsis calcaribus equis sibi invicem vehementer occurrunt et confractis clipeis lanceisque disruptis sibi gladiis repugnando resistunt ac ferri vestimenta conscindunt.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 8장: 사랑의 규칙들 21:21)
Nec stupor inuadat uestre munimina mentis, Si sibi sermo meus maculas erroris adoptat.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 4:7)
Quare consilio inito, in noctis caligine exierunt a munimine praesidii, eo quod invalidum contra tot militum vires videretur, et ideo praesidium totum igne succenderunt, [0498C] vallumque illius diruentes, in urbem Antiochiam a confratribus recepti sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 66:8)
Sed vallum dirutum et munimen praesidii combustum reperientes, delusi et frustrati ad tentoria sua repedaverunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 68:2)
Sarraceni vero per urbem Gallos diffusos intuentes, nec eis resistere valentes, ad aliud munimen urbis quod muro spatiosissimo ac robustissimo civitatem dividebat introrsum versus mare conglobati fugam inierunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 113:3)
Appellatum est idem praesidium mons peregrinorum, eo quod peregrinis et Christianis militibus illic munimen contra gentilium vires semper haberetur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 64:3)
Rex autem, postquam obsidionem firmavit et munimine valli se suumque exercitum circumfodit, ne impetus adversariorum ex improviso irrueret, aggressus vi urbem, turres et moenia omni genere bellico oppugnavit, de die in diem crebris assuitibus iteratis.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 10:1)
Sic hujus praesidii munimine undique firmato ad resistendum inimicis, rex, ut novarum rerum semper erat avidus, sexaginta equitibus illustribus secreto convocatis, viam suam aperuit versus regnum Babyloniae, si forte in captione Sarracenorum et Idumaeorum, aut invasione civitatum aliquid insigne agere valeret.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 42:4)
militant namque patroni causarumgloriosæ vocis confisi munimine laborantium spem, vitam posterosquedefendere;
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, SERMO JANUENSIS 29:4)
cesset omnis virtus nisi famalate pateat et erimus confisi munimine sive amore civium, «unum enim estinespugnabile munimentum sive amor civium, ut Tullius dixit» qui etiam ait:
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, SERMO JANUENSIS 29:13)
Claudenda fuit arca, et tuto sepienda munimine;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 15장 2:4)
Hanc Galliarum plagam ob suggestus montium arduos, et horrore nivali semper obductos, orbis residui incolis antehac paene ignotam, nisi qua litoribus est vicina, munimina claudunt undique natura velut arte circumdata.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 10장 1:1)
Qui post aerumnosa dispendia, inter discursus et repugnandi minaces anhelitus, quid nostra valeat virtus experti, manus ad dimicandum aptatas, armorum abiecto munimine, pone terga vinxerunt, restareque solam salutem contemplantes in precibus, affusi sunt vestigiis Augusti clementis, cuius proelia saepe compererant exitus habuisse felices.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 13장 27:4)
habebat amictui pallium candidum, quod superne circumiecerat:
(아풀레이우스, 플로리다 9:25)
Nunquam iustus ita spem ponat in hac sibi uita, Nec se uirtutum credat munimine tutum, Negligat ut contra uigilare nocencia monstra Insidiatoris hominis magis interioris:
(BALDO, NOUUS ESOPUS, V. De paupere et fure 6:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION