라틴어 문장 검색

hanc oram novissimi maris tunc primum Romana classis circumvecta insulam esse Britanniam adfirmavit, ac simul incognitas ad id tempus insulas, quas Orcadas vocant, invenit domuitque.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 10장 5:1)
et pars equitum aequioribus iugis circumvecta nobilissimos Belgarum, in quis ducem Valentinum, cepit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 71장14)
Sed fugit interea, fugit inreparabile tempus, singula dum capti circumvectamur amore.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 11:1)
ibi et civitas novis honoribus veteres regis honores auxit, et rex ad id quod sacrum Apollinis agrum grandi quondam pecunia redemerat iis, tum quoque, ne sine aliqua munificentia praeteriret civitatem sociam atque amicam, decem talenta argenti dono dedit et decem milia medimnum frumenti;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 511:2)
quinque et viginti talenta argenti et decem milia medimnum tritici imperata;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 153:1)
adiecta decem milia medimnum frumenti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 168:2)
legatis missis pacti quinquaginta talentis et viginti milibus medimnum tritici, viginti hordei, pacem impetraverunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 180:1)
ipse iam diu cupidus provinciae, cum opportunae cupiditati eius litterae adlatae essent Ligures rebellasse, nonis Sextilibus paludatus . . . . Senatus litteris auditis tumultus eius causa legionem tertiam ad C. Claudium proconsulem in Galliam proficisci iussit, et duumviros navales cum classe Pisas ire, qui Ligurum oram, maritimum quoque terrorem admoventes, circumvectarentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 191:2)
post animi causa mihi navem faciam atque imitabor Stratonicum, oppida circumvectabor.
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 4, scene 219)
edepol ne ego nunc mihi medimnum mille esse argenti velim.
(티투스 마키우스 플라우투스, Stichus, act 4, scene 214)

SEARCH

MENU NAVIGATION