라틴어 문장 검색

In illius etiam pestilentiae vastitate quae in belli Peloponnensiaci principis Atheniensium civitatem internecivo genere morbi depopulata est, is parcendi moderandique rationibus dicitur et a voluptatum labe cavisse et salubritates corporis retinuisse, ut nequaquam fuerit communi omnium cladi obnoxius.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, I 6:1)
Hoc in tempore nulla civitas Atheniensibus auxilio fuit praeter Plataeenses.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 5장 1:1)
quem discedentem sic universa civitas Atheniensium prosecuta est, ut lacrimis desiderii futuri dolorem indicaret.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Ex Libro de Latinis Historicis, 4장 5:2)
Nam ante quam delectata est Atheniensium civitas hac laude dicendi, multa iam memorabilia et in domesticis et in bellicis rebus effecerat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 13장 1:2)
prudentissima civitas Atheniensium, dum ea rerum potita est, fuisse traditur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 25장 1:1)
aut si misericordiam commendabo iudici, nihil proderit, quod prudentissima civitas Atheniensium non eam pro adfectu sed pro numine ?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 258:2)
tum vero Atheniensium civitas, cui odio in Philippum per metum iam diu moderata erat, id omne in auxilii praesentis spem effudit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 500:1)
haec una ex omni Graecia gens et Atheniensium civitas eo processerat irarum, ut finibus interdiceret Macedonibus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 262:1)
alii, ut supra diximus, volunt eos qui de Sicilia venerunt, Thybrin dixisse ad similitudinem fossae Syracusanae, quam fecerunt per iniuriam Afri et Athenienses iuxta civitatis murum:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 3307)
Athenienses omnibus ciuitatem Olynthiis decreuerunt.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 3, Olynthius pater reus concursus.3)
tum autem et intemperantia Pausaniae et iustitia factum est Aristidis, ut omnes fere civitates Graeciae ad Atheniensium societatem se applicarent et adversus barbaros hos duces deligerent sibi.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 2장 3:2)
Athenienses, prudentissima civitas, bello domi relicto, auctore aeque inpigro ac nobili iuvene magna classe in Siciliam tramissa, una pugna navali florentem rem publicam suam in perpetuum adflixerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 620:1)
victor ex Asia cum reverteretur Thasumque devertisset, quod ea civitas praecipua fide fuerat erga Athenienses, proinde ac si non iidem firmissimi solerent esse amici, qui constantes fuissent inimici, pervertere eam concupivit.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 2장 2:1)
Atque ego hoc ex eis saepe audivi, cum dicerent pergratum Atheniensis et sibi fecisse et multis principibus civitatis, quod, cum ad senatum legatos de suis maximis rebus mitterent, tris illius aetatis nobilissimos philosophos misissent, Carneadem et Critolaum et Diogenem;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 155:1)
Illi autem Massiliensium paucorum et principum administrationi civitatis finitimus est, qui fuit quodam tempore apud Athenienses triginta virorum consensus et factio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 73:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION