라틴어 문장 검색

postquam is non pro vetere fama solum, sed etiam metu futuri dedecoris, si sua temeritate contractae cladi superesset, obiectans se hostium telis cecidit, fusa extemplo est Romana acies;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 301:1)
locum insignem memoria cladis inritaturum se potius ad delendam memoriam dedecoris, quam ut timorem faciat, ne qua terra sit nefasta victoriae suae;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 300:1)
gloria enim hominis ex honore patris sui, et dedecus filii mater sine honore.
그가 지각을 잃더라도 인내심을 가지고 그를 업신여기지 않도록 네 힘을 다하여라. (불가타 성경, 집회서, 3장13)
Ilico ego ad patriam meam reversus amicam reduxi ut uxorem facerem, illa tamen hoc minime approbante, immo penitus duabus de causis dissuadente, tam scilicet pro periculo quam pro dedecore meo. Iurabat illum nulla unquam satisfactione super hoc placari posse, sicut postmodum cognitum est. Querebat etiam quam de me gloriam habitura esset, cum me ingloriosum efficeret, et se et me pariter humiliaret.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DEHORTATIO SUPRADICTE PUELLE A NUPTIIS 1:1)
Inito autem consilio, visum est eis me ad aliam abbatiam velle transire, et hoc sue dedecus inmensum fore.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE PERSECUTIONE ABBATIS SUI ET FRATRUM IN EUM 3:4)
"Si mea iura, meas leges, mea federa mundus Olim seruasset uel adhuc seruaret amoris Vincula, non tantis gemeret sub cladibus orbis;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 16:1)
Predictis succedit Honor, predicta colorans Luce sua, nullamque sinit sentire lituram Dedecoris, sed cuncta suo perlustrat honore Muneris, et cultu proprio Decus omnia uestit, Non minus irradians aliarum facta sororum Quam rosa cognatos flores, quam Lucifer ignes Sydereos, lapidumque iubar carbunculus auget.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 10:7)
Eius castra tenent illamque fatentur in armis Nequicie, Strages, Facinus, Violencia, Clades.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 18:5)
Hanc Ignobilitas sequitur gressusque sequentis Dedecus assequitur, heret Deiectio, Verber Assidet, applaudit Angustia, Casus adheret.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 18:9)
ergo Forcius arma rapit, pugnant Contagia, Murmur Irruit, insurgunt Conuicia, Dedecus instat.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 6:10)
Hostis in occasu Pudor occidit, arma reponit Murmur, mutescunt Conuicia, Dedecus iram Nescit, Contemptus moritur, Contagia cedunt.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 6:12)
Dedecus ergo Fauor extinguit, Fama Pudorem;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 6:13)
Illic corvus zelotypiae abhorrens dedecus, suos fetus non sua esse fatebatur pignora, usque dum, nigri argumento coloris, hoc quasi secum disputando probabat.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:105)
Illic philomela suae deflorationis querelam reintegrans, armonica tympanizans dulcedine, parvitatis dedecus excusabat.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:115)
Baldewinus vero frater ducis, agnita hac imperatoris indignatione et videns populi indigentiam nimiamque defectionem necessariorum, egit cum duce et magnificis exercitus quatenus rursus per regiones et terras Graecorum praedas contraherent, escas comportarent, donec imperator his cladibus coactus, rursus emendi vendendique licentiam concederet.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 18:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION