라틴어 문장 검색

Proiecitque se et obdormivit in umbra iuniperi; et ecce angelus tetigit eum et dixit illi: " Surge, comede! ".
그러고 나서 엘리야는 싸리나무 아래에 누워 잠이 들었다. 그때에 천사가 나타나 그를 흔들면서, “일어나 먹어라.” 하고 말하였다. (불가타 성경, 열왕기 상권, 19장5)
Et lavi ea nocte, postquam illum sepelivi, et introivi in atrium meum et obdormivi circa parietem atrii, et facies mea nuda erat propter aestum.
그날 밤 나는 몸을 씻고 내 집 마당에 들어가 담 옆에서 잠을 잤는데, 무더워서 얼굴을 가리지 않았다. (불가타 성경, 토빗기, 2장9)
Ego obdormivi et soporatus sum exsurrexi, quia Dominus suscepit me.
나 자리에 누워 잠들었다 깨어남은 주님께서 나를 받쳐 주시기 때문이니 (불가타 성경, 시편, 3장6)
Respice et exaudi me, Domine Deus meus Illumina oculos meos, ne quando obdormiam in morte,
살펴보소서, 저에게 대답하소서, 주 저의 하느님. 죽음의 잠을 자지 않도록 제 눈을 비추소서. (불가타 성경, 시편, 13장4)
Evigila, quare obdormis, Domine Exsurge et ne repellas in finem.
깨어나소서, 주님, 어찌하여 주무십니까? 잠을 깨소서, 저희를 영영 버리지 마소서! (불가타 성경, 시편, 44장24)
Mulier stulta est clamosa, fatua et nihil sciens;
우둔함이라는 여자는 안절부절못하고 어리석어 아무것도 알지 못한다. (불가타 성경, 잠언, 9장13)
Navigantibus autem illis, obdormivit. Et descendit procella venti in stagnum, et complebantur et periclitabantur.
그들이 배를 저어 갈 때에 예수님께서는 잠이 드셨다. 그때에 돌풍이 호수로 내리 몰아치면서 물이 차 들어와 그들이 위태롭게 되었다. (불가타 성경, 루카 복음서, 8장23)
In hac clamosa hinc [0491D] et hinc contentione milites Darsiani, qui in montis cacumine et eminentiore arce erant, cornibus fortiter insonuerunt, quatenus Turci qui in civitate erant et turrium praesidiis, et adhuc in summo diluculo stertebant, evigilantes, ad auxilium sociis exsurgerent, sicque immissis Christianis resistere valerent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 44:2)
Conpescenda est insuper linguaut non sit clamosa, nec vocem emittat audacem.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER I 22:14)
veritas enim rerum atque utilitas semper a paucis sapientibus melius invenitur, quam per multitudinem clamosam discutiatur;
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 27:7)
At illa, quamvis humi prostrata, loro tamen tenaciter inhaerebat, ut me procurrentem aliquantisper tractu sui sequeretur, et occipit statim clamosis ululatibus auxilium validioris manus implorare.
(아풀레이우스, 변신, 6권 5:4)
Infit vaticinatione clamosa conficto mendacio semel ipsum incessere atque criminari, quasi contra fas sanctae religionis dissignasset aliquid et insuper iustas poenas noxi facinoris ipse de se suis manibus exposcere.
(아풀레이우스, 변신, 8권 16:2)
Qua contentione et clamoso strepitu cognito, curiosus alioquin et inquieti procacitate praeditus asinus, dum obliquata cervice per quandam fenestrulam quidnam sibi vellet tumultus ille prospicere gestio, unus e commilitonibus casu fortuito collimatis oculis ad umbram meam cunctos testatur incoram.
(아풀레이우스, 변신, 9권 39:3)
Sed si sic somnus non accessit, tum demum illis medicamentis arcessendus est, habita scilicet eadem moderatione, quae hic quoque necessaria est, ne, quem obdormire volumus, excitare postea non possimus.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 18장73)
vitare etiam, ne supinus obdormiat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 28장7)

SEARCH

MENU NAVIGATION