라틴어 문장 검색

et Marcellus, cum et Siculum exercitum ex tota insula conciri videret et cum ingenti commeatu classem Punicam adventare, ne simul terra marique inclusus urbe hostium urgeretur, quamquam impar numero navium erat, prohibere aditu Syracusarum Bomilcarem constituit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 412:1)
praeerat classi commeatibusque D. Quinctius, obscuro genere ortus, ceterum multis fortibus factis militari gloria inlustris.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 538:1)
simul adlatum est Teios regiae classi commeatus benigne praebuisse, quinque milia vasorum vini esse pollicitos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 309:1)
quibus purgantibus civitatem omnis facti dictique hostilis adversus Romanos, et iuvisse eos commeatu classem hostium arguit, et quantum vini Polyxenidae promisissent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 318:1)
commeatus classi legionibus ut ex Sicilia Sardiniaque subveherentur, praetoribus, qui eas provincias sortiti essent, mandari placuit ut alteras decimas Siculis Sardisque imperarent, quod frumentum ad exercitum in Macedoniam portaretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 332:1)
nec classis aut commeatus aderant, castraque in plano sita vi fluminis differebantur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 23장12)
modo C. Lutatio quae alia res quam celeritas victoriam dedit, quod postero die quam hostem vidit classem gravem commeatibus, impeditam suomet ipsam instrumento atque adparatu, oppressit?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 172:1)
Tum aliam insulam medio amni sitam evecti paulo lentius, quia cursus aestu reverberabatur, adplicant classem et ad commeatus petendos discurrunt, securi casus eius, qui supervenit ignaris.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 9장 8:1)
pars maxima classem quae ad commeatus excipiendos parata erat mittere iubent ad opprimendam stationem navium ad Uticam incaute agentem;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 102:1)
sequantur classem onerariae cum commeatibus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 87:2)
per eosdem dies A. Atilius praefectus Romanae classis magnos regios commeatus iam fretum, quod ad Andrum insulam est, praetervectos excepit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 251:1)
transfugisse classem, in arto commeatum, adversas Gallias Hispaniasque, nihil in urbe fidum;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 13장3)
per eosdem dies ab Hierone classis Ostia cum magno commeatu accessit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 441:1)
nam nunc quidem, praeterquam quod et in Italia et in Africa duos diversos exercitus alere aerarium non potest, praeterquam quod unde classes tueamur, unde commeatibus praebendis sufficiamus nihil reliqui est, quid?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 614:1)
Carthaginienses deduxerant naves, classem paratam instructamque ad commeatus intercipiendos habebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 31:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION