라틴어 문장 검색

sumpto vocabulo a clepsydris apud antiquos, in quas infundebatur aqua, loco arenae.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 429:2)
Nam dum exaltare fortius orbem ablaqueationis fossor studet, obliquam vitem plerumque sauciat et non numquam praecidit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 4장 2:2)
Ablaqueationem deinde sequitur talis putatio, ut ex praecepto veterum auctorum vitis ad unam virgulam revocetur, duabus gemmis iuxta terram relictis.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 9장 1:1)
Nam illa, quam in Hispania hibernam appellant, cum terra vitibus detrahitur, et in media spatia interordiniorum confertur, supervacua nobis videtur, quia iam praecessit autumnalis ablaqueatio, quae et nudavit summas et ad inferiores radiculas transmisit hibernos imbres.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 14장 2:2)
Nam et autumnalis ablaqueatio sedulo facienda, nec minus vacantibus palis propagines applicandae;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 17장 2:3)
Sed haec ablaqueatione adiuvanda est amurcaque insulsa cum suilla vel nostra urina vetere, cuius utriusque modus servatur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 9장 16:4)
deinde adobruta ablaqueatione cinerem supra terram inicito.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 10장 17:3)
Septem clepsydras magna tibi voce petenti Arbiter invitus, Caeciliane, dedit.
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, XXXV1)
Ut tandem saties vocemque sitimque, rogamus, Iam de clepsydra, Caeciliane, bibas.
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, XXXV3)
Sed modo clepsydras ingenti voce petisti Quattuor.
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, VII2)
At hunc non declamator aliqui ad clepsydram latrare docuerat, sed, ut accepimus, Clazomenius ille Anaxagoras vir summus in maximarum rerum scientia:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 138:4)
Cras ergo ad clepsydram;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 67:8)
primum quod deforme arbitrabar, cui assurge cui loco cedere omnes oporteret, hunc omnibus sedentibus stare, et qui iubere posset tacere quemcumque, huic silentium clepsydra indici, et quem interfari nefas esset, hunc etiam convicia audire et si inulta pateretur inertem, si ulcisceretur insolentem videri.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 23 2:2)
nam duodecim clepsydris, quas spatiosissimas acceperam, sunt additae quattuor.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 11 14:3)
Nam, postquam obiit ille, increbruit passim et invaluit consuetudo binas vel singulas clepsydras, interdum etiam dimidias et dandi et petendi.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 2 5:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION