라틴어 문장 검색

Terra Aegypti in conspectu tuo est; in optimo loco fac eos habitare et trade eis terram Gessen. Quod si nosti in eis esse viros industrios, constitue illos magistros pecorum meorum ".
이집트 땅이 그대 앞에 펼쳐져 있으니, 그 가운데에서 가장 좋은 땅에 그대의 아버지와 형제들을 머무르게 하시오. 그들은 고센 지방에 머물러도 좋소. 그대가 알기에 그들 가운데 유능한 사람들이 있거든 내 가축을 돌보는 책임자로 세우시오.” (불가타 성경, 창세기, 47장6)
Erat autem Ieroboam vir fortis et strenuus; vidensque Salomon adulescentem industrium constituerat eum praefectum super labores universae domus Ioseph.
예로보암이라는 사람은 힘센 용사였다. 솔로몬은 그 젊은이가 일하는 것을 보고 그를 요셉 집안의 모든 강제 노동의 감독으로 임명하였다. (불가타 성경, 열왕기 상권, 11장28)
Non assabit ignavia praedam suam, sed substantia pretiosa erit viro industrio.
게으른 자는 제가 사냥한 것도 굽지 않지만 부지런한 사람은 귀중한 재산을 얻는다. (불가타 성경, 잠언, 12장27)
Unde, si ab aliqua petam muliere amari, sub clericali me non potest praetextu repellere;
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 24:23)
Unde manifeste apparet clericum, quantum ad clericalem pertinet claritudinem nobilitatis, amare non posse.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 7장: 사제의 사랑 1:7)
Delegans uultus in eam mentisque latebras, In uultu uelud in speculo chorus iste sororum Conspicit, attendit, discit, notat atque docetur Quicquid carta tenet, quicquid mens concipit, audet Lingua loqui tantamque bibit sine fine sophiam, Quid manus artificis, pictoris gracia, fabri Dextera, scultoris solers industria possit:
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 20:4)
Hos vero, quorum nomina et virtutes et bella et industrias litterarum notitia didicistis, et adversum quos difficile est bellum committere, scitote viros fortissimos, miro equorum volumine doctos, in praelio non morte, non aliquo genere armorum posse absterreri.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 12:6)
- Christiani exercitus quidam castris se subtrahunt, et viri industrii in occursum gentilium exploratum pergunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 25:2)
Godefridus dux, Boemundus, Robertus, Reymundus, capitanei [0486D] exercitus, magis ac magis fama gentilium supervenientium attoniti, unanimiter decreverunt viros industrios de exercitu eligere et ad explorandam rei veritatem per montana et loca difficilia, unde tutius specularentur, praemittere.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 26:3)
id est Clericalis Disciplina;
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 3:13)
11] Industriae hae sunt:
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 63:2)
omnem laborem tuum, omnem industriam puro et simplici commendabis affectu.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 2장 3:22)
Sed erudito et industrio viro munda omnia;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 12장 3:4)
ubi autem proposito suo viderit aliquorum recalcitrare naturam, velut ad hospitium familiare sibi revolat et recurrit, quam sapiens et industrius tamquam manu quadam mentis festinat excipere, omne cor aperiens suum quo etiam eam absentem tenebat.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 18장 3:8)
Tantumque afuit laudare industrie gesta, ut etiam quaedam scriberet de Gallicanis intercepta thesauris, quos nemo attigerat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 5장 36:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION