라틴어 문장 검색

Die constituta causae dictionis Orgetorix ad iudicium omnem suam familiam, ad hominum milia decem, undique coegit, et omnes clientes obaeratosque suos, quorum magnum numerum habebat, eodem conduxit; per eos ne causam diceret se eripuit.
변론의 말에 의해 판결을 내리는 날에 오르게토릭스는 재판으로 각지에서 1만명에 다다르는 자신의 친척들을 모았고, 큰 수를 가진 자신의 모든 피보호민들과 채무자들을 끌어들였다; 그는 그들을 통해 혐의를 밝히지 않고 도피했다. (카이사르, 갈리아 전기, 1권, 4장2)
interdum senātor per mediam turbam cum comitātū clientium perrūpit.
때때로 의원이 예속 평민의 수행원들을 거느리고 군중 사이를 가르며 지나갔다. (옥스포드 라틴 코스 2권, Caesaris triumphī18)
Ancillatur eis nec se negat esse clientem Horum, sed tanquam dominis ut uerna ministrat.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 12:2)
Martis in ardorem natiuos excitat ignes Ignea Luxuries, multo comitata cliente.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 16:12)
Hoc videns eunuchus statim suos vocavit clientes et praecepitincisorem ligari et ne aliquos verberaret, graviter verberari.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 125:28)
Qui incidentia parvi ducens cum venisset in Gallias, dissidens a mandatis, quae proficiscenti sunt data, nec viso Silvano nec oblatis scriptis ut veniret admonito, remansit adscitoque rationali, quasi proscripti iamque necandi magistri peditum clientes et servos hostili tumore vexabat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 5장 8:3)
Verum quaestione discussa, aliena potestate eripi Sarmatae iussi (ut semper Romanorum clientes,) offerre obsides quietis vincula conservandae, gratanter amplexi sunt.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 12장 15:1)
Namque fatendum est ille, magnanimitate coalitus, clienti vel servo agere quicquam iussit illicitum, sed si eorum quemquam crimen ullum compererat admisisse, vel ipsa repugnante Iustitia, non explorato negotio, sine respectu boni honestique defendebat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 11장 4:1)
Cumque multiformiter quasi in proludiis negotium spectaretur, et quidam sulcatis lateribus, nominassent nobiles aliquos, tamquam artificibus laedendi per clientes aliosque humiles, notos reos et indices, supra plantam (ut dicitur) evagatus, tartareus cognitor, relatione maligna, docuit principem, non nisi suppliciis acrioribus, perniciosa facinora scrutari posse vel vindicari, quae Romae perpetravere complures.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 1장 10:2)
"Fortissimo deo Marti clientes, mihique iam fidi commilitones, et virum magnanimae vivacitatis volentem volentes accipite, libentius vulnera corpore excipientem quam aurum manu suscipientem, ipsaque morte, quam formidant alii, meliorem."
(아풀레이우스, 변신, 7권 5:5)
Procurrunt parentes, affines, clientes, alumni, famuli, laeti faciem, gaudio delibuti:
(아풀레이우스, 변신, 7권 11:2)
Itaque idem Gracchus, quod potes audire, Catule, ex Licinio cliente tuo, litterato homine, quem servum sibi habuit ad manum, cum eburnea solitus est habere fistula, qui staret occulte post ipsum cum contionaretur, peritum hominem, qui inflaret celeriter eum sonum, qui illum aut remissum excitaret aut a contentione revocaret.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XI 17:1)
secundum eos proximum locum clientes habere, qui sese itidem in fidem patrociniumque nostrum dediderunt;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, XIII 3:2)
Huius moris observationisque multa sunt testimonia atque documenta in antiquitatibus perscripta, ex quibus unum hoc interim de clientibus cognatisque, quod prae manibus est, ponemus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, XIII 4:1)
habuere, defendi pupillos quam clientem non fallere.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, XIII 5:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION