라틴어 문장 검색

in qua ad corporis clientelam diversas membrorum ordinans officinas, in eadem, sensus quasi corporeae civitatis excubias vigilare praecepi, ut quasi exterorum hostium praevisores, corpus ab exteriori importunitate defenderent, ut sic totius corporis materia nobilioribus naturae purpuramentis ornata, ad nuptias gradiens, marito Spiritui gratius jungeretur;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 8:10)
Illis ergo ita refocillatis, et noctis in silentio prae itineris lassitudine gravi sopore occupatis, Turci, qui erant in praesidiis turrium sub fidei tutamine, prorsus desperati, nec Baldewino suisque conchristianis perfecte se credentes, occulto habito inter se consilio, trecenti, thesauris omnibus suis secum et caeteris rebus avectis, per vada cujusdam fluminis, eis non incognita, quod media urbe praefluebat, Baldewino et universis suis [0444D] somno deditis clam egressi sunt, ducentis solummodo ex sua humili clientela et familia in praesidiis relictis, ne fugae eorum suspicio aliqua apud Christianos oriretur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 24:3)
Sic Baldewinus excusatus, populoque suo reconciliatus, Turcos in singulis turribus, qui de humili familia et clientela remanserant, [0445C] assilit et expugnat;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 26:8)
Puer autem Mahumet, filius principis de Hasart, obses Godefrido datus, sub diligenti custodia tam servorum suorum duodecim quam sub solerti cura clientelae Godefridi Antiochiae remansit, cui nihil necessariorum de domo ducis ullis horis deficiebat.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 48:3)
Deinde ordinatis rebus in Joppe, cum omni clientela et praeda, quam abduxit de Baruth, quae est Baurim, cum quadraginta quinque captivis militibus Turcorum Jerusalem descendit, quos in praesidio turris David repositos caute jussit custodiri.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 73:8)
Hac facta et ordinata obsidione, post aliquot dies regi per delatores innotuit qualiter matrona quaedam nobilis et locuples nimis de regno Arabiae cum innumerabili grege camelorum, boum, ovium, hircorum [0672D] trans Jordanem secus montana propter pinguia pascua accubuisset, et cum ea viros circiter quingentos, divites in armentis et pecore, illic cum omni clientela sua in tuto consedisse.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 92:1)
Et eciam alibi de societate et clientela et consuetudine potentumet divitum superborum et ducum vitanda, a multis sapientibus instruimur.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 39:55)
Quo conperto Montius tune quaestor, acer quidem sed ad lenitatem propensior, consulens in commune, advocatos palatinarum primos scholarum allocutus est mollius, docens nec decere haec fieri nec prodesse, addensque vocis obiurgatorio sonu, quod si id placuerit, post statuas Constantii deiectas, super adimenda vita praefecto conveniet securius cogitari.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 7장 11:2)
Et quia Montius inter dilancinantium manus spiritum efflaturus, Epigonum et Eusebium, nec professionem nec dignitatem ostendens, aliquotiens increpabat, aequisoni his magna quaerebantur industria, et nequid intepesceret, Epigonus e Cilicia philosophus ducitur, et Eusebius ab Emissa Pittacas cognomento, concitatus orator, cum quaestor non hos sed tribunos fabricarum insimulasset, promittentes armorum, si novae res agitari coepissent.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 7장 17:1)
Eoque tempore Taurus quaestor ad Armeniam missus, confidenter nec appellate eo nec viso transivit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 11장 14:1)
inter quos Leontius erat, postea urbi praefectus, ut quaestor, et Lucillianus quasi domesticorum comes et scutariorum tribunus nomine Bainobaudes.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 11장 14:3)
Sub hoc enim ordinum singulorum auctores, infinita cupidine divitiarum arserunt, sine iustitiae distinctione vel recti, inter ordinarios iudices Rufinus primus praefectus praetorio, et inter militares equitum magister Arbetio, praepositusque cubiculi Eusebius, . . . anus quaestor, et in urbe Anicii, quorum ad avorum aemulationem posteritas tendens, satiari numquam potuit cum possessione multo maiore.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 8장 13:1)
Post quos statim rex quoque Vadomarius venit, cuius erat domicilium contra Rauracos, scriptisque Constantii principis, quibus commendatus est artius, allegatis, leniter susceptus est (ut decebat), olim ab Augusto in clientelam rei Romanae susceptus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVIII, 2장 16:1)
Statim tamen et legatos absolvit, et Leonam quaestorem suum in Gallias cum litteris datis ad Iulianum pergere celeri statuit gradu, nihil aovatorum se asserens suscepisse, sed eum si saluti suae proximorumque consulit, tumenti flatu deposito, intra Caesaris se potestatem continere praecipiens.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 9장 4:1)
Utque id facile formido intentatorum efficeret, velut magnis viribus fretus, in locum Florentii praefectum praetorio, Nebridium tum quaestorem eiusdem Caesaris promoverat, et Felicem notarium, officiorum magistrum, et quosdam alios.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 9장 5:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION