라틴어 문장 검색

Et, ut consummaverunt fossuram, reversus est Raguel domum et vocavit uxorem suam
무덤을 다 파고 나서 집으로 돌아온 라구엘은 자기 아내를 불러 (불가타 성경, 토빗기, 8장11)
Dum haec tot ac talia per turbines agitantur assiduos, Claudio regente urbem aeternam, Tiberis qui media intersecans moenia, cloacis et fluviis abundantibus multis, Tyrreno mari miscetur, effusione imbrium exuberans nimia, et supra amnis speciem pansus, omnia paene contexit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 6장 17:1)
sol enim aeque palatia et cloacas ingreditur, neque tamen polluitur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 295:4)
Vineae non sic altos quemadmodum latos et lacertosos viros exigunt, nam hic habitus fossuris et putationibus ceterisque earum culturis magis aptus.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 9장 4:1)
Licet enim quamlibet frondem, licet e vepribus et e viis compitisque congesta colligere, licet filicem sine iniuria vicini, etiam cum officio decidere et permiscere cum purgamentis cohortis, licet depressa fossa, qualem stercori reponendo primo volumine fieri praecepimus, cinerem caenumque cloacarum et culmos ceteraque, quae everruntur, in unum con-gerere.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 14장 6:1)
Hanc planam fossuram maxime nos probamus.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 14장 2:1)
Frequentibus deinde fossuris terra per-miscetur, ut incitari vitis possit, et ab ea maxime parte,quae vulnerata est, pampinum fundere.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 22장 3:4)
nam fit uberior pulverationibus.7 Nec infitior plerosque ante me rusticarum rerum magistros tribus fossuris contentos fuisse;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 28장 1:4)
Cum deinde convaluerint, tribus fossuris contenta sunt;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 30장 6:5)
et iactae itaque moles infesto ac profundo mari et excisae rupes durissimi silicis et campi montibus aggere aequati et complanata fossuris montium iuga, incredibili quidem celeritate, cum morae culpa capite lueretur.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 37장 3:1)
post crepusculum statim adrepto pilleo uel galero popinas inibat circumque uicos uagabatur ludibundus nec sine pernicie tamen, siquidem redeuntis a cena uerberare ac repugnantes uulnerare cloacisque demergere assuerat, tabernas etiam effringere et expilare;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 26장 1:2)
qui sanior ac siillud idem in rapidum flumen iaceretve cloacam?
(호라티우스의 풍자, 2권, 03장171)
vos anguilla manet longae cognata colubrae, aut glacie aspersus maculis Tiberinus, et ipse vernula riparum, pinguis torrente cloaca.
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura V48)
tunc Diomedes et Ulixes, ut alii dicunt, cuniculis, ut alii, cloacis ascenderunt arcem, et occisis custodibus sustulere simulacrum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 1665)
Cassius autem Hemina ait, Tarquinium Superbum, cum cloacas populum facere coegisset, et ob hanc iniuriam multi se suspendio necarent, iussisse corpora eorum cruci affigi.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 6035)

SEARCH

MENU NAVIGATION