라틴어 문장 검색

Lanatam quoque Amineam quidam maxime probant, quae hoc vocabulum non ideo usurpat, quod sola ex omnibus Amineis, verum quod praecipue canescit lanugine.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 2장 12:1)
Nam duae lanatae quamvis frondibus et palmitum pari facie fluxurae qualitate sunt dispariles, cum tardius altera recipiat cariem vetustatis.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 2장 17:2)
Sed laquei, quibus capulantur, lanatis pellibus involuti sint, ne tenerae frontes sub cornua laedantur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 2장 4:1)
Nec dubium quin ea longe melius cum suis folliculis, ante quam cluantur, praeberi possint.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 3장 5:1)
Ideo nisi lanatas oves emi non oportet, quo melius unitas coloris appareat:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 3장 2:2)
Habitus autem maxime probatur, cum est altus atque procerus, ventre promisso atque lanato, cauda longissima, densique velleris, fronte lata, testibus amplis, intortis cornibus:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 3장 3:1)
interea, dum lanatas robumque iuvencum more Numae caedit, Iovis ante altaria iurat solam Eponam et facies olida ad praesepia pictas.
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VIII60)
lanatis animalibus abstinet omnis mensa, nefas illic fetum iugulare capellae:
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XV5)
ignoratur enim quae sit natura animai, nata sit an contra nascentibus insinuetur et simul intereat nobiscum morte dirempta an tenebras Orci visat vastasque lacunas an pecudes alias divinitus insinuet se, Ennius ut noster cecinit, qui primus amoeno detulit ex Helicone perenni fronde coronam, per gentis Italas hominum quae clara clueret;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 5:6)
Nam quae cumque cluent, aut his coniuncta duabus rebus ea invenies aut horum eventa videbis.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 13:14)
perspicere ut possis res gestas funditus omnis non ita uti corpus per se constare neque esse nec ratione cluere eadem qua constet inane, sed magis ut merito possis eventa vocare corporis atque loci, res in quo quaeque gerantur.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 13:22)
porro si nullast frangendis reddita finis corporibus, tamen ex aeterno tempore quaeque nunc etiam superare necessest corpora rebus, quae non dum clueant ullo temptata periclo.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 15:9)
quod posse videmus nec minus atque homines inter se nota cluere.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 9:8)
Quod quoniam docui, pergam conectere rem quae ex hoc apta fidem ducat, primordia rerum, inter se simili quae sunt perfecta figura, infinita cluere.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 13:1)
Tum porro quae ducit et inlicit ut tribuamus principiis rerum non numquam causa colores, occidit, ex albis quoniam non alba creantur, nec quae nigra cluent de nigris, sed variis ex.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 16:20)

SEARCH

MENU NAVIGATION