라틴어 문장 검색

Et in spiritu furoris tui congregatae sunt aquae; stetit ut agger unda fluens, coagulatae sunt abyssi in medio mari.
당신 노호의 숨결로 물이 모이고 물결은 둑처럼 우뚝 섰으며 깊은 물은 바다 한가운데에서 엉겼습니다. (불가타 성경, 탈출기, 15장8)
Corallia et crystallum non memorabuntur comparatione eius; et possessio sapientiae potior margaritis.
산호와 수정도 말할 나위 없으니 지혜의 값어치는 진주보다 더하네. (불가타 성경, 욥기, 28장18)
Mittit crystallum suam sicut buccellas ante faciem frigoris eius quis sustinebit?
얼음을 빵 부스러기처럼 내던지시니 그 추위 앞에 누가 서 있을 수 있으랴? (불가타 성경, 시편, 147장17)
decem mensium tempore coagulatus in sanguine ex semine viri et delectamento somni conveniente.
한 남자의 씨와 잠자리의 쾌락을 통하여 열 달 동안 피로 뭉쳐졌다. (불가타 성경, 지혜서, 7장2)
Et similitudo super capita animalium firmamenti quasi aspectus crystalli horribilis et extenti super capita eorum desuper.
그 생물들 머리 위에는 빛나는 수정 같은 궁창의 형상이 무섭게 자리 잡았는데, 그들 머리 위로 펼쳐져 있었다. (불가타 성경, 에제키엘서, 1장22)
et in conspectu throni tamquam mare vitreum simile crystallo. Et in medio throni et in circuitu throni quattuor animalia, plena oculis ante et retro:
또 그 어좌 앞에는 수정처럼 보이는 유리 바다 같은 것이 있었습니다. 그리고 어좌 한가운데와 그 둘레에는 앞뒤로 눈이 가득 달린 네 생물이 있었습니다. (불가타 성경, 요한 묵시록, 4장6)
Et ostendit mihi fluvium aquae vitae splendidum tamquam crystallum, procedentem de throno Dei et Agni.
그 천사는 또 수정처럼 빛나는 생명수의 강을 나에게 보여 주었습니다. 그 강은 하느님과 어린양의 어좌에서 나와, (불가타 성경, 요한 묵시록, 22장1)
Clarior argento, fuluo conspectior auro Lucidior glacie, cristallo gracior omni, Menti planicies roseo non derogat ori;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 30:7)
An glaciem gerat in specie reddatque figuram Cristalli perdatque suum liquor ipse liquorem.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 18:10)
Ex hiis concludit Fronesis quod celicus humor Cristalli retinet speciem glaciemque figurat.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 18:14)
Deinde tempore messis maturum mortariolis indigenae contundunt, succum collatum in vasis suis reponentes, quousque coagulatus indurescat sub specie nivis vel salis albi.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 74:10)
Et nota quod amor ad modum cristali oritur, coagulatur, vel gelatur,zelatur, in amicitiam convertitur, et per bonam conversationem et longamconsuetudinem quasi in naturam deducitur, adeo ut quasi lapis clarus efficiatur.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 6:1)
Coagulatur autem et celatur itaque in amicitiam convertiturper fidem, per convivium, per locutionem sive loquelam, et per bona servitiainvicem data et accepta.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 6:7)
Per fidem coagulatur, secundum Senecam qui ait, "Amici fides coagulatumest amicitie, sapientia firmamentum."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 7:1)
Per locutionem autem bonam coagulatur amor et in amicitiam cadit.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 9:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION