라틴어 문장 검색

respondeo igitur ad hunc uestrum locum non minus insulse quam absurde commentum, me hasce nugas marinas et quiscilias litoralis neque pretio neque gratis quaesisse.
(아풀레이우스, 변명 32:8)
neque ulla vota litoralibus diis sibi esse facta, cum veniret a mari novissimo hunc ad usque limpidum lacum.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Lyrics , Poem 46)
sane et 'litoreis' et 'litoralibus' dicitur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 438)
unde 'actaeo' litorali debemus accipere - ut "at procul in sola secretae Troades acta" - , non Atheniensi, licet Athenae primo Actis dictae sint.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SECVNDA., commline 244)
quidam volunt *̓αττικη`ν primo vocitatam *̓ακτικη`ν, quia sit litoralis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 4627)
Generantis coefficiens est quantitas, quae oritur applicando Genitam ad hunc Terminum.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. II. De motu corporum quibus resistitur in duplicata ratione velocitatum. 24:15)
Jam scribendus esset hujus seriei secundus terminus {{c - 2a} ÷ b} o pro Qo, & ejus coefficiens {c - 2a} ÷ b pro Q;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. II. De motu corporum quibus resistitur in duplicata ratione velocitatum. 75:5)
coefficientes m ÷ n - bb ÷ aa, bb ÷ a^3 & bb ÷ a^4 scribendae sunt, in Regula superiore, pro Q, R & S. Quo facto prodit medii densitas ut
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. II. De motu corporum quibus resistitur in duplicata ratione velocitatum. 78:9)
Augmentum gradus maris, exempli gratia, condiciones potest creare extremae gravitatis si pensitatur quartam partem gentium orbis prope mare vivere vel in vicinia maris atque maiorem megalopolium partem in regionibus locari litoralibus.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 35:7)
Quibusdam litoralibus locis magnae sollicitudini est quod oecosystemata, mangroviis constituta, defecerunt.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 52:4)
tertius item terminus oo ÷ b pro Roo, & ejus coefficiens 1 ÷ b pro R. Cum vero plures non sint termini, debebit quarti termini So^3 coefficiens S evanescere, & propterea quantitas S ÷ R[sqrt]{1 + QQ} cui Medii densitas proportionalis est, nihil erit.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. II. De motu corporum quibus resistitur in duplicata ratione velocitatum. 75:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION