라틴어 문장 검색

A ficu autem discite parabolam: cum iam ramus eius tener fuerit et germinaverit folia, cognoscitis quia in proximo sit aestas.
“너희는 무화과나무를 보고 그 비유를 깨달아라. 어느덧 가지가 부드러워지고 잎이 돋으면 여름이 가까이 온 줄 알게 된다. (불가타 성경, 마르코 복음서, 13장28)
quod ut fieri nonnunquam minore incommodo possit, cum domi praecepta et composita et sicut cetera, quae in causa sunt, inde discendo cognita ad iudicem perfert, quid fiet in iis quaestionibus, quae subito inter ipsas actiones nasci solent?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 86:2)
neque vero pudor obstet, quo minus susceptam, cum melior videretur, litem cognita inter discendum iniquitate dimittat, cum prius litigatori dixerit verum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 121:3)
ut, quod homines innumerabiles essent, debilitati [a iure cognoscendo] voluntatem discendi simul cum spe perdiscendi abiceremus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 142:4)
quocirca intellegi necesse est in ipsis rebus, quae discuntur et cognoscuntur, invitamenta inesse, quibus ad discendum cognoscendumque moveamur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 71:5)
scribo tamen, ut te admoneam, quod ipse litteris omnibus a pueritia deditus experiendo tamen magis quam discendo cognovi, tu tuis rebus integris discas, neque salutis nostrae rationem habendam nobis esse sine dignitate neque dignitatis sine salute.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS: AD P. LENTVLVM, letter 7 13:6)
Et alibi, Cum tibi contingerit studio cognoscere multa, Fac discas multa, vita nescire doceri.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER I 6:10)
Huius igitur tam exiguae in mundo regionis quarta fere portio est, sicut Ptolomaeo probante didicisti, quae nobis cognitis animantibus incolatur.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, XIII 1:8)
nam quid ego de studiis dicam cognoscendi semper aliquid atque discendi, in quibus remoti ab oculis populi omne otiosum tempus contrivimus?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 131:1)
et nunc, qui diligentius eam rem cognoscere volunt, plerumque illo discendi causa proficiscuntur.
(카이사르, 갈리아 전기, 6권, 13장12)
interim modo litterularum elementa cognoscat, iungat syllabas, discat nomina, verba consociet, atque, ut voce tinnula ista meditetur, proponatur ei crustula mulsi praemia et, quicquid gustu suave est, quod vernat in floribus, quod rutilat in gemmis, quod blanditur in pupis, acceptura festinet;
(히에로니무스, 편지들, Ad Pacatulam 1:8)
nam etiam quae discere supervacuum est, prodest cognoscere.
(세네카, 행복론, Liber VI 2:6)
idque per misericordiam discere, quod alii dira crudelitate cognorint.
(켈수스, 의학에 관하여, A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus., Prooemium. Conspectus historiae medicinae. Quae ratio medicinae potissima sit. 43:5)
Platonem ferunt, ut Pythagoreos cognosceret, in Italiam venisse et didicisse Pythagorea in P σ ex fin.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 머리말257)
Platonem ferunt, ut Pythagoreos cognosceret, in Italiam venisse et didicisse Pythagorea omnia primumque de animorum aeternitate non solum sensisse idem quod Pythagoram, sed rationem etiam attulisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 38:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION