라틴어 문장 검색

Viri similiter cohabitantes secundum scientiam quasi infirmiori vaso muliebri impertientes honorem, tamquam et coheredibus gratiae vitae, uti ne impediantur orationes vestrae.
마찬가지로 남편들도 자기보다 연약한 여성인 아내를 존중하면서, 이해심을 가지고 함께 살아가야 합니다. 아내도 생명의 은총을 함께 상속받을 사람이기 때문입니다. 그렇게 해야 여러분의 기도가 가로막히지 않습니다. (불가타 성경, 베드로의 첫째 서간, 3장7)
Igitur salubriter Spiritus sanctus ita Scripturas modificavit, ut locis apertioribus fami occurreret, obscurioribus autem fastidia detergeret.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 50:8)
Vestra igitur curastis admonere prudentia, ut in laude vel detractione cuiusque modificatam studeam adhibere mensuram;
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, G. 상층 귀족남성이 귀족여성과 나누는 이야기 3:4)
Mulier enim sapiens et discreta rei petitae modificare indutias sagaciter consuevit, quia si minus provide animus suspendatur amantis et ipse graviter est mulieris percussus amore, abstinere se non potest amator ab ipsius loci frequentatione assidua et concupiscibili oculorum aspectu.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 36:8)
Quod autem dicitis mulierem indutias debere sapienter modificare petenti, verum est ubi mulier firmiter concepit amare.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 37:4)
Sed etsi aliud tibi super praesenti articulo non possit facere fidem, amoris tamen regulae nobis doctrina demonstrat amorem et avaritiam in uno simul hospitio cohabitare non posse.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 9장: 돈으로 산 사랑 3:4)
Cujus statura mediocritatis canone modificata decenter, nec de diminutione querebatur apheresis, nec de superfluitatis prothesi tristabatur, cujus caput pruinosis canitiei crinibus investitum, hiemalis senii gerebat signaculum:
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 89:2)
Illic Pacuvius nesciens narrationis modificare curriculum, in retrograda serie sui tractatus locabat initium.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 89:24)
Duae enim mulieres unicuique nostrum cohabitant, inimicitiis ac discordiis dissidentes, velut quibusdam zelotypiae contentionibus nostrae replentes animae domum.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 4장 3:11)
Cur non sit absurdum piis cohabitare facinorosos?
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 4장 1:2)
Nec absurdum putes quod facinorosi cohabitant piis, ac maculosi sacratis.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 4장 3:1)
quia non cohabitat erroribus.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 4장 5:37)
Tibicen quidam fuit Antigenidas, omnis uoculae melleus modulator et idem omnimodis peritus modificator, seu tu uelles Aeolion simplex siue Iastium uarium seu Lydium querulum seu Phrygium religiosum seu Dorium bellicosum.
(아풀레이우스, 플로리다 4:1)
non in totum aeuum tamen uocem desuescebant, nec omnes pari tempore elingues magistrum sectabantur, sed grauioribus uiris breui spatio satis uidebatur taciturnitas modificata, loquaciores enimuero ferme in quinquennium uelut exilio uocis puniebantur.
(아풀레이우스, 플로리다 15:31)
At ille, vir alioquin gravis et sobriae religionis observatione famosus, clementer ac comiter et ut solent parentes immaturis liberorum desideriis modificari, meam differens instantiam, spei melioris solaciis alioquin anxium mihi permulcebat animum.
(아풀레이우스, 변신, 11권 21:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION