라틴어 문장 검색

Et tamen taciti vulneris et suae sordidae conscientiae commonita, quo maturius stupratorem suum tegminis cruciatu liberaret, identidem suadebat maritum temperius quieti decedere.
(아풀레이우스, 변신, 9권 23:3)
Nec quisquam decurionum tam aequus remanserat iuveni, quin eum evidenter noxae compertum insui culleo pronuntiaret.
(아풀레이우스, 변신, 10권 8:1)
his certe temporibus Nomentana regio celeberrima fama est inlustris, et praecipue quam possidet Seneca, vir excellentis ingenii atque doctrinae, cuius in praediis vinearum iugera singula culleos octonos reddidisse plerumque, compertum est.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 3장 3:1)
Nam illa videntur prodigialiter in nostris Ceretanis accidisse, ut aliqua vitis apud te excederet uvarum numerum duorum milium et apud me octingenae stirpes insitae intra biennium septenos culleos peraequarent;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 3장 3:2)
Quippe ut deterrimi generis sint vineae, tamen si cultae, singulos utique culleos vini singula earum iugera peraequabunt;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 3장 10:1)
utque trecentis nummis quadragenae urnae veneant, quod minimum pretium est annonae, consummant tamen septem cullei sestertia duo milia et centum nummos:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 3장 10:2)
Sed nos exstirpanda vineta censemus, quorum singula iugera minus quam ternos culleos praebent.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 3장 11:3)
ad hanc rem conficiendam imperavit quam plurimos utres atque etiam culleos comparari post haec pabulum, praeterea cibaria cocta dierum decem, ut quam minime fieret ignis in castris.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 8장 7:1)
dixit autem ius non diligentia modo summa sed et lenitate, siquidem manifesti parricidii reum, ne culleo insueretur, quod non nisi confessi adficiuntur hac poena, ita fertur interrogasse:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 33장 1:2)
sed tu culleum meruisti.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 45장 2:6)
nam cum Oculatis sororibus, item Varronillae liberum mortis permisisset arbitrium corruptoresque earum relegasset, mox Corneliam maximam uirginem absolutam olim, dein longo interuallo repetitam atque conuictam defodi imperauit stupratoresque uirgis in comitio ad necem caedi, excepto praetorio uiro, cui, dubia etiam tum causa et incertis quaestionibus atque tormentis de semet professo, exilium indulsit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 8장 4:1)
cuius supplicio non debuit una parari simia nec serpens unus nec culleus unus.
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VIII89)
Cum depilatos, Chreste, coleos portes Et vulturino mentulam parem collo Et prostitutis levius caput culis, Nec vivat ullus in tuo pilus crure, Purgentque saevae cana labra volsellae:
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, XXVII1)
Derisor Fabianus hirnearum, Omnes quem modo colei timebant Dicentem tumidas in hydrocelas, Quantum nec duo dicerent Catulli, In thermis subito Neronianis Vidit se miser, et tacere coepit.
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, LXXXIII1)
cum ergo inventus vim sibi videret inferri, verenda stupratoris abscidit, qui moriens eandem ipsam partem corporis puero abscidit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 1154)

SEARCH

MENU NAVIGATION